Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit seruituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut, quod non uult, hoc agere conpellatur, et quasi uim patiens uociferatur et dicit: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et tu te arbitraris absque lapsu et uulnere posse transire, nisi omni custodia seruaueris cor tuum et cum saluatore dixeris: mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt uoluntatem patris mei?

crudelitas ista pietas est; immo quid tam pium, quam sanctae matri sanctum filium custodire? optat et illa te uiuere, non uidere ad tempus, ut semper cum Christo uideat. Anna Samuhelem non sibi, sed tabernaculo genuit. filii Ionadab, qui uinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captiuitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum uastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt.