Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Rursumque de mundo: nobis autem, inquit, placet et ante hunc mundum alium fuisse mundum et post istum alium futurum. uis discere, quod post corruptionem huius mundi alius sit futurus? audi Esaiam loquentem: \'erit caelum nouum et terra noua, quae ego facio permanere in conspectu meo\'.

uis nosse, quod ante fabricam istius mundi alii mundi in praeterito fuerint? ausculta Ecclesiasten: \'quid est, quod fuit? ipsum, quod erit. et quid est, quod factum est? ipsum, quod futurum est. et non est omne nouum sub sole, quod loquatur et dicat: ecce hoc nouum est; iam enim fuit in saeculis pristinis, quae fuerunt ante nos\'. quod testimonium non solum fuisse, sed futuros mundos esse testatur, non quo simul et pariter omnes fiant, sed alius post alium. statimquesubiungit:

diuinitus habitaculum et ueram requiem apud superos aestimo intellegi, in qua creaturae rationabiles commorantes, [*]( 1 Orig. n. d. III 3, 5 p. 261 10 ibid. III 5, 3 p. 273 14 *Esai. 66, 22 18 *Eccle. 1, 9-10 27 Orig. n. d. III 5, 4 p. 274 ) [*]( 1 et in ras. m2B e s.l.ll,om.B paruo D licet] et IT licet et g lactentes B 3 oriolos II 4 phyton. D phiton. II fiton. B 6 tali IIa.c.m2D fecerit D 11 pr. mundum] modum D 14 ysayam B Isaiam s dicentem D 17 huius 77 21 sole] celo B 24 sed] et D 25 quod B 26 et s.l.ll al. post al.] alium alium D 27 diuinius Koetschau diuinitatis e "cod. Regia" Vallarsius (Origenes scripsisse uidetur: f] ϑεόϑεν οἴϰησις) 28 existimo s intelligi IIp.r.B 29 rationales B )

108
antequam ad inferiora descenderent et de inuisibilibus ad uisibilia conmigrarent ruentesque ad terram crassis corporibus indigerent, antiqua beatitudine fruebantur.

unde conditor deus fecit eis congrua humilibus locis corpora et mundum istum uisibilem fabricatus est ministrosque ob salutem et correptionem eorum, qui ceciderunt, misit in mundum, e quibus alii certa obtinerent loca et mundi necessitatibus oboedirent, alii iniuncta sibi officia singulis quibusque temporibus, quae nouit artifex deus, sedula mente tractarent.

et ex his sublimiora mundi loca sol et luna et stellae, quae ab apostolo creatura dicitur, acceperunt. quae creatura u an itati subiecta est, eo quod crassis circumdata corporibus et aspectui pateat. et tamen non sponte subiecta est uanitati, sed propter uoluntatem eius, qui eam subiecit in spe.

etiterum: alii uero in singulis locis atque temporibus, quae solus artifex nouit mundi, gubernaculis seruiunt, quos angelos eius credimus.