Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In libro quoque tertio haec uitia continentur: sin autem semel recipimus, quod ex praecedentibus causis aliud uas in honorem, aliud in contumeliam sit creatum, cur non recurramus ad animae arcanum et intellegamus eam egisse ° antiquitus, propter quod in altero dilecta, in altero odio habita sit, antequam in Iacob corpore subplantaret et in Esau planta teneretur a fratre?

et iterum: ut autem aliae animae fierent in honorem, aliae in contumeliam, anteriorum causarum merita praecesserunt. et in eodem loco:

iuxta nos autem ex praecedentibus meritis uas, quod in honorem fuerit fabricatum, si non dignum uocabulo suo opus fecerit, in alio saeculo fiet uas contumeliae [*]( 4 Orig. n. d. II 11,7 p.191 11 ibid. III 1,22 (20) p. 238 13 cf. Rom. 9,21 16 cf. Mal. 1, 2-3 17 cf. Gen. 25, 25 19 Orig. n. d. III 1, 22 (21) p. 239 20 cf. Rom. 9, 21 22 Orig. n. d. III 1, 23 (21) p. 240 23 cf. Rom. 9, 21 ) [*]( 3 METNYYXQCIN TIa.c.m2 METMYYXQcmD metamorphorsin (sic)B phitagorae 77 pitagori(i exp.)e B thitagore D 5 proficeremus D 6 nec B 7 sensum IIa.c.m2 8 perturbationis B -one D caligans g 9 rationabiles (bi exp.) B intellig. IIp.r.B 11 continetur D 12 recepimus D,Bp.c. 13 honore IID alt. aliud] aliud uas II contumelia 77 15 archanum [JD ets.l.B 16 propter ex preter m2II dilata D 18 supplantare D subplan- taretur B 19 animae om.JI 20 fuerint in honore II alia in contumelia n 21 anteriorum scripsi materiorum D materiarum IIB causarumque D precesserint II 23 honore IID fuit 7T 25 in] et (exp.) in B fiet ex fit B )

106
et rursum uas aliud, quod ex anteriori culpa contumeliae nomen acceperat, si in praesenti uita corrigi uoluerit in noua creatione fiet uas sanctificatum et utile domino, in omne opus bonum paratum.