Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

duarum statuarum, maioris et paruulae, unius, quae mundum inpleat et magnitudine sua quodam modo inuisibilis sit, et alterius, quae sub oculos cadat, ponit exemplum priori patrem, posteriori filium conparans. deum patrem omnipotentem appellat bonum et perfectae bonitatis, filium non esse bonum sed auram quandam et imaginem bonitatis, ut non dicatur absolute bonus, sed cum additamento \'pastor bonus\' et cetera; tertium dignitate et honore post patrem et filium adserit spiritum sanctum. de quo [*]( a ) cum ignorare se dicat, utrum factus sit an infactus, in posterioribus, quid sentiret, expressit nihil absque solo deo patre infactum esse [*]( 7 cf. Luc. 10, 19 9 cf. Origenes Jiegi ἀϱχω̃ν I praef. 4, p. 10 Koetschau 10 cf. ibid. I 2, 6 p. 36 14 cf. ibid. I 2, 6 p. 37 17 cf. ibid. 1 2, 8 p. 38 20 cf. ibid. I 2, 13 p. 46 23 cf. Ioh. 10, 11 cf. Orig. n. d. I praef. 4, p. 11 26 cf. ibid. I 2, 6 p. 35 ) [*]( 2 ut et ex et ut m211 3 Auite] a me II 4 quo II a me in mg.fI et (s.l.)olim B 6petisB 7 esse s.l.m2B 8 est om.D et om. B 9 patrem om.B 10 a filio etiam B 11 patre D 15 collaudatione (uda eras.)D conlaudatione (in mg. coparatione m2) II 17 unus IIa.c.m2D 19 oculos ex cęlos D 20 coparans s.l.fI deum -21 filium inmg. inf.m2II 21 non om.ll 25 fac-. tum IIa.c.m2D infactus IIp.c.m2 infectus cet. in post. -26 deo pa partim in ras. partim in mg. m2 B 26 quid] qui de D quid de eo s infactum Ilp.c.mZ infectum cet. ) [*]( LVI. Hieron. Bpist. III, Hilberg. ) [*]( 7 )

98
confirmans, filium quoque minorem a patre, eo quod secundus ab illo sit, et spiritum sanctum inferiorem a filio in sanctis quibusque uersari atque hoc ordine maiorem patris fortitudinem esse quam filii et spiritus sancti et rursum maiorem filii fortitudinem esse quam spiritus sancti et consequenter ipsius sancti spiritus maiorem esse uirtutem ceteris, quae sancta dicuntur.

Cumque uenisset ad rationabiles creaturas et dixisset eas per neglegentiam ad terrena corpora esse delapsas; etiam haec addidit: grandis neglegentiae atque desidiae est in tantum unumquemque defluere atque euacuari, ut ad uitia ueniens inrationabilium iumentorum possit crasso corpore conligari.

et in consequentibus: quibus, inquit, moti disputationibus arbitramur sponte sua alios esse in numero sanctorum et ministerio dei, alios ob culpam propriam de sanctimonia corruentes in tantam neglegentiam corruisse, ut etiam in contrarias fortitudines uerterentur. rursumque nasci ex fine principium et ex principio finem et ita, cuncta uariari, ut et, qui nunc homo est, possit in alio mundo daemon fieri et, qui daemon est, si neglegentius egerit, in crassiora corpora religetur, id est homo fiat.

sicque permiscet omnia, ut de archangelo possit diabolus fieri et rursum diabolus in angelum reuertatur. qui uero fluctuauerint et motis pedibus nequaquam omnino corruerint, subicientur dispensandi et regendi adque meliora [*]( 1 cf. Orig. n. a. I 3, 5 p. 55 9 ibid. I 4, 1 p. 64 13 ibid. I 5, 5 p. 78 18 cf. ibid. I 6, 2 p. 79 sq. 23 ibid. I 6, 2 p. 81 24 cf. Ps. 72, 2 ) [*]( 1 a om.ç 2 a om.ç\' 4 pr. et s.l.B et rurs. -5 spiro sancti in mg. into m2II,om.D 5 sancti spir.] sps sci/7 7 rationales g eis D 8 neglig. IIB essecorp./J dilapsas codd. hoc g 9neglig. B neglegentia D 10esset(t eras.)TI 11 uacuari II irrationalium B 12 grasso D colI. II (ex col. m2) B 13 moti] modis [J 14 arbitramus D sua sponte b 17 neglig. IIp.r.B corruisse] deuenisse B 20 et om.II 21 si] et g neglig. IIB 22 relegetur s ut homo g 23 fieri-alt. diab. s.l.m2Il rursus g anangelum (pr. an eras.)/7 angelorum D 24 modis/Ta.c. 25 omnino post subic. fransp. g 26 adque scripsi atque D atque que (eras.)TI atque ad B gubern. et regendi II )

99
gubernandi principatibus, potestatibus, thronis, dominationibus; et forsitan ex his hominum constabit genus in uno aliquo ex mundis, quando iuxta Esaiam caelum et terra noua fient.

qui uero non fuerint meriti, ut per genus hominum reuertantur ad pristinum statum, fient diabo* lus et angeli eius et pessimi daemones ac pro uarietate meritorum in singulis mundis diuersa officia sortientur.

ipsosque daemones ac rectores tenebrarum in aliquo mundo uel mundis, si uoluerint ad meliora conuerti, fieri homines et sic ad antiquum redire principium, ita dumtaxat, ut per supplicia atque tormenta, quae uel multo uel breui tempore sustinuerint, in hominum eruditi corporibus rursum ueniant ad angelorum fastigia.