Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec hoc ignorandum, quod multae rationabiles creaturae usque ad secundum et tertium et quartum mundum seruent principium nec mutationi in se locum tribuant, aliae uero tam parum de pristino statu amissurae sint, ut paene nihil perdidisse uideantur, et nonnullae grandi ruina in ultimum praecipitandae sint baratrum.

nouitque dispensator omnium [*]( 13 Orig. n. d. III 6, 3 p. 284 ) [*]( 1 eadem B eam D, tacite om. Koetschau semper sumus corp. g 8 et om.D crassi D 9 uarietate g 10 daemones] demonis D alt. ex] de g 11 et e] ecceD 12 daem.-omnibus om.D confirmet D 14rursusg 16 uoluntas D rationalium B 19 delapsaDB dilapsae g 23 rationales B 2o nec] et Ila.cMl 27 statu prist. B amissura II missuraZ) sunt B 28 pene (poene IIp.c.m2) codd. 29 grande D in(dei.)grandi B ruine D praecipitandi B 30 barathrum g que om.n • )

112
deus in conditione mundorum singulis abuti iuxta meritum et oportunitates et causas, quibus mundi gubernacula sustentantur et initiantur, ut, qui omnes uicerit nequitia et penitus se terrae coaequauerit, in alio mundo, qui postea fabricandus est, fiat diabolus, principium plasmationis domini, ut inludatur ei ab angelis, qui exordii amisere uirtutem.

quibus dictis quid aliud conatur ostendere, nisi huius mundi homines peccatores in alio mundo posse diabolos et daemones fieri et rursum nunc daemones in alio mundo posse uel angelos uel homines procreari ? et post disputationem longissimam, qua omnem naturam corpoream in spiritalia corpora et tenuia dicit esse mutandam cunctamque substantiam in unum corpus mundissimum et omni splendore purius conuertendam et talem, qualem nunc humana mens non potest cogitare, ad extremum intulit:

et erit deus omnia 111 omnibus, ut uniuersa natura corporea redigatur in eam substantiam, quae omnibus melior est, in diuinam uidelicet, qua nulla est melior.