Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

gens Teutonum ex ultimis oceani atque Germaniae profecta litoribus omnes Gallias inundauit saepiusque caesis Romanis exercitibus apud Aquas Sextias Mario oppugnante superata est. quorum trecentae matronae, cum aliis se uiris captiuitatis condicione tradendas esse didicissent, primo consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Ueneris in seruitium traderentur. quod cum non inpetrarent submouente eas lictore, caesis paruulis liberis mane mortuae sunt repertae suffocatis laqueo faucibus et mutuis conplexibus se tenentes.

Quod igitur barbarae castitati non potuit inferre captiuitas, hoc matrona nobilis faciet et experietur alterum uirum, quae priorem aut bonum perdidit aut malum experta est, ut rursum contra iudicium dei facere nitatur ? quid ? si statim secundum perdiderit, sortietur et tertium? et si ille dormierit, in quartum quintumque procedet, ut quo a meretricibus differat ? omni ratione uiduae prouidendum est, ne castitatis primos excedat limites. quos si excesserit et uerecundiam ruperit matronalem, in omnem debacchabitur luxuriam, ita ut prophetam mereatur audire dicentem: facies meretricis facta est tibi; inpudorata es tu. quid igitur ? damnamus secunda matrimonia ?

minime, sed prima laudamus. abicimus de ecclesia digamos ? absit, sed monogamos ad continentiam prouocamus. in arca Noe non solum [*](fi cf. Ualer. Max. VI 1, ext. 3 21 *Hier. 3, 3 24 cf. Gen. 7, 2-9 ) [*]( 1 in] ad g 2 referam B seris A 3 sanguinaris D uenerabile Aa.c.m2IID Theutonum g 4 inund. om.D 5 Aquas] quas lP mario KB,Ap.c.m2 mari- one N mari cet. 6 obpugnanti (-te m2) II pugnante KNB 7 trahendas ATID primum codd.-praeterKW 9 inpetrarint KIJJ imperarent N sub(m N)mouen- tes KNlP lictores lP littore Aa.c.m2 litore Na.c. 10 paru. caesis g 12 quo B potuit] seq. ras. 3 litt.B 13 faciat 11 D—ant Aa.c.m2 et om.KP 15 quod A a.c.m2xPB que # 16 dbrtietur (r eras.ll) societur AD tertio ATID ille si TI 17 ut nihil sit quo s quo eras.B 18 ne cast.] necessitatis r excidat K pudicitiae excedatr quod KAFID 19 superet (ex -rit rn2)AfID matrimonialem r debach. ATID debacc. Kip debac. B dibacch. N bachatur r 20 lu- xoriam rAa.c.ma,IJl propheta D 22 es tu] aestu A non damnamus JT * 23 minime om.r 24 monogamus Aa.c.m21Jl sicut in r archa B ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hilberg. ) [*]( 6 )

82
munda, sed et inmunda fuerunt animalia; habuit et homines, habuit et serpentes. in domo quoque magna uasa diuersa sunt, alia in honorem, alia in contumeliam. est et crater ad bibendum, est et matula ad secretiora naturae.