Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum uastasset Italiam, uidit urbem nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reuerentia, ut deletis omnibus e propinquo recederet loco nec auderet uictor aspicere, quam regum didicerat ciuitatem. et tamen pro hac iniuria — non enim dicam superbiam, quae bonos exitus habuit — alter toto orbe fugitiuus tandem Bithyniae mortem ueneno repperit, alter reuersus in patriam in suo regno [*](10 principum] sc. Arcadii et Honorii 11 proditoris] sc. Stilichonis ) [*]( 3 triginti Ip 4 aruerunt ATIDlP 5 praeter-6 libert.] multi miseri sunt, qui in obsidim(m eras.)one et captiuitate generati nec desiderant, quam nesciunt, libertatem r praeter] pp D captiu. et] captiuitatis B 6 credet g; add. stiliconem dicit II 7 quae] que II comprehendunt hystorie B conpre(e D)- hendent Aa.c.m2D con(m Z?)pre(e II)hendunt (unt in ras.II) Ap.c.m2IJB in om.B 8 gloria sua B nec N non A 9 superlectili KIJl supellectili IlD suppellectili AB suppellecti N supellectile s uita N 12 dedecore (pr. de exp. )A laborat K,lPa.c. 13 alliam Jla.c.m2 aliam Aa.c.m2D galliam KN*PB,IIp.c.ni2 italiam Ap.c.mtZ 14 brenus Aa.c.m2IlD,lPa.c. brenniusi B brinnusf intra- ret N intrauit g pot. abol. g 16 consederat K*P orientis occidentisque KN P subiugasset Ka.c.m2 -ent cet. 17 horta D ora Ka.c. tempestate Ap.c.m2\' 18 italia K pyrrum AN scribe (del.m2) pirrum B 19 ut et AIID e] et Aa.r.IlD 20 audebat g 21 superb(u N)iam KN B -bia cet.. 22 bythiniae IIDNtP bythaeniae K bit(h s./.wj2)iniae A biderine B )

94
occubuit; et utriusque prouinciae Romani populi uectigales sunt.

nunc, ut omnia prospero fine eueniant, praeter nostra, quae amisimus, non habemus, quod uictis hostibus auferamus. potentiam Romanae urbis ardens poeta describens ait: quid satis est, si Roma parum est? quod nos alio mutemus elogio: quid saluum est, si Roma perit? non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnes captorum dicere poenas, omnia caesorum percurrere nomina possim. et haec ipsa, quae dixi, periculosa sunt tam loquenti quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit nolentibus, immo nec audentibus nobis flere, quae patimur.