Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nos uero ardemus auaritia et contra pecunias disputantes auro sinum expandimus nihilque nobis satis est et illud, quod de Megarensibus dicitur, iure miseris coaptari potest: aedificant quasi semper uicturi, uiuunt quasi altera die morituri. et haec facimus, quia domini uerbis non credimus, quia aetas optata cunctis non uiciniam mortis, quae debetur mortalibus lege naturae, sed cassa spe annorum nobis spatia pollicetur. nemo enim tam fractis uiribus et sic decrepitae senectutis est, ut non se putet. unum adhuc annum esse uicturum. unde subrepit obliuio conditionis suae, ut terrenum animal et iam iamque soluendum erigatur in superbiam et animo caelum teneat.

Uerum quid ago? fracta naue de mercibus disputo. qui tenebat, de medio fit, et non intellegimus adpropinquare antichristum, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. uae praegnantibus et nutrientibus in illa die. quorum utrumque de fructibus nuptiarum est. praesentium miseriarum pauca percurram.

quod rari hucusque residemus, non nostri [*](1 *Act. 3, 6 4 cf. III Reg. 19,11—13 5 cf. Matth. 19, 24 etc. 8 cf. Tertull. Apolog. c. 39 18 cf. II Thess. 2, 7—8 19 *Matth. 24, 19 ) [*]( 1 pr. et om.N aur. et arg. AIIDN 2 hab.] add. hoc damus B, add. hoc tibi damus inmg.II,g dom. nostri IilP dom. N,om.cet. 3 Christi] add. Nazareni g 4 Elia g 5 angustias (i eras.)A angustia II 6 nos uero] plerique r in auaritia *P,Kp.c.m2Na.r. 7 sat N et ill. -8 potest] ita ut (s.l.) merito nobis dicatur illa sententia, quae de megarrensi(ex e m2)bus dicta est F 8 iure] tu N coaptare II potes N 9 uiuituri N uiuunt—10 facimus] ideo nonprouidemus in posterum praesentis [ex tes m2) uitae uolum(m del.m2)ptate detenti r uiuant Aa.c.mZIlD die altera B 10 credimus et ç; 11 uicinam lP uicina Ap.c.m2 uicinia ex uicina B 12 spe] per Ka.c.ml spe per P nobis om.l\' pollicetur Bp.c. pollicemur Ap.c.m2 enim om.r 13 fractis super ras. 3 litt.D fractus A et] nec r putet se ç; 14 esse s.l.m2K uiuiturum N unde et Bp.c.m2 et ideo JP subripit A,Bp.c. obliuionem N condicionis DN 15 suae om.r et om.N B 16 teneat celum B caecum ex caelum mlA 18 antichr. approp. ç; 19 Iesus] add. Christus s interficiat B spiritu s.l.II 21 u(super ras. 2litt. m2)trumque A est] et Aa.c.mZFlD, ras. 1 litt. B )

92
\' meriti sed domini misericordiae est. innumerabiles et ferocissimae nationes uniuersas Gallias occuparunt. quicquid inter Alpes et Pyrenaeum est, quod oceano Rhenoque concluditur, Quadus, Uandalus, Sarmata, Halani, Gypedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alamanni et — o lugenda res publica! — hostes Pannonii uastauerunt.

etenim Assur uenit cum illis. Mogontiacus, nobilis quondam ciuitas, capta atque subuersa est et in ecclesia multa hominum milia trucidata, Uangiones longa obsidione finiti, Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrabatae extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus translatae in Germaniam, Aquitaniae Nouemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis prouinciae praeter paucas urbes cuncta populata sunt, quas et ipsas foris gladius, intus uastat fames.