Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Prima hominis creatura nos doceat plures nuptias refutare. unus Adam et una Eua — immo una ex eo costa — separatur in feminam rursumque, quod diuisum fuerat, nuptiis copulatur dicente scriptura: erunt duo in carne una — non in duas nec in tres-; propter quod relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, certe non uxoribus.

quod testimonium Paulus edisserens ad Christum refert et ad ecclesiam, ut et primus Adam in carne et secundus in spiritu monogamus sit. una Eua mater cunctorum uiuentium et una ecclesia parens omnium Christianorum. sicut illam maledictus Lamech in duas diuisit uxores, sic hanc heretici in plures ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsin Iohannis synagogae magis diaboli appellandae sunt quam Christi conciliabula.

legimus in carminum libro: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus. una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. ad quam scribit idem Iohannes epistulam: senior electae dominae et filiis eius.