Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quare apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit epistula:optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis et propinquis meis iuxta carnem, qui sunt Israhelitae, quorum adoptio et gloria et testamenta et legislatio et cultus et repromissiones, quorum patres, ex quibus est Christus iuxta carnem, qui est super om-

nia deus benedictus in saecula, amen2 — Re uera ualida quaestio, quomodo apostolus, qui supra dixerat: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?et rursum: confido autem, quia neque mors neque uita neque angeli neque principatus neque praesentia neque futura neque fortitudines neque excelsa neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate dei, quam habemus in Christo Iesu, domino nostro, nunc sub iureiurando confirmet et dicat: ueritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in spiritu sancto, quoniam tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo; optabam enim anathema esse ipse a Christo pro fratribus meis et propinquis iuxta carnem et reliqua.

si enim tantae est in dominum [*](5 *Rom. 9,3—5 12 *Rom. 8,35 15 *Rom. 8,38—39 22 *Rom. 9,1—3 ) [*]( 1 nimis$obuoluta AD et] ut AD 2 magna et multa erunt scribenda AD 5 ipse ego D ipso s anatema if>a.c.B 6 et] ac g alt. meis om.33$ (cf.p.40,10) 7 ihlAD 8 et gl. ettest. etleg.om.<2> 9 promissiones 93a,c.<PB etexç 12 supra] sunt (exp.) A quisexqui93$13separauitcodd. pracler B a s.Z.33 14 angustia in mj<.ad 18 fortitudinis93a.c.5> fortitudoAD 21 sub om. s 22 confirmat 58 Christo] seq. ras. 3litt. 58, add. ihuAD 24 mea] prehibente (sic, exp.) <t>,om.B 25 est mihi AD et om.B 26 cordi meo s.Z.33 corde meo sa.c. ipse om.AD 28 in deum tantae est s tanta Aif> dum B dm AD dno 930)

39
caritatis, ut nec metu mortis nec spe uitae nec persecutione nec fame nec nuditate nec periculo nec gladio possit separari a caritate eius, et, si angeli quoque et potestates et uel praesentia uel futura et omnes caelorum fortitudines et excelsa pariter ac profunda et uniuersa simul creatura ei ingruat — quod nequaquam potest fieri —, tamen non separetur a caritate dei, quam habet in Christo Iesu, quae est ista tanta mutatio, immo inaudita prudentia, ut pro caritate Christi nolit habere Christum?

et ne ei forsitan non credamus, iurat et connrmat in Christo et conscientiae suae testem inuocat spiritum sanctum, se habere tristitiam non leuem et fortuitam sed magnam et incredibilem et habere dolorem in corde, non qui ad horam pungat et transeat, sed qui iugiter in corde permaneat. quo tendit ista tristitia ? ad quid proficit incessabilis dolor? optat anathema esse a Christo et perire, ut alii salui fiant. sed si consideremus Moysi uocem rogantis deum pro populo Iudaeorum atque dicentis: si dimittis eis peccatum suum, dimitte; sin autem non uis, dele me de libro tuo, quem scripsisti, perspiciemus eundem et Moysi et Pauli erga creditum sibi gregem affectum.

pastor enim bonus ponit animam suam pro ouibus, mercennarius autem, cum uiderit lupum uenientem, fugit, quia non sunt eius oues. et hoc ipsum est dicere: optabam anathema esse a Christo et: dele me de libro, quem scripsisti. qui enim delentur de libro uiuentium et cum iustis non scribuntur, anathema fiunt a domino. simulque cerne apostolum, quantae caritatis in Christo sit, ut pro illo cupiat mori et solus perire, dum modo omne in illum credat hominum genus, perire autem non in [*](15 *Ex. 32,31—32 18 cf. Ioh. 10,11—12 21*Rom.9,3 22 *Kx. 32,32 cf. Ps. 68, 29 ) [*]( 1 caritatis (ti eras.)A persecutiones (ex -nis) B 2 eius] di B 4 pr. et om.ip ac] et H simulque ip 5 creaturae D ei om.SdD et A 6 separatur Dip Christum lesum s ista om.B 7 inprudentia B 8 crederemus B 10 non] et nonAD pr. et] ac g fortitam ASda.c.m2 11 pr. et s.l.fp ad s.l.<P pugnat codd. praeter B 13 perficit if> 14 si om.<P Moysis g 15 dum B dimittes ipp.c. eis ex ei 93 16 sin] si s autem eras. ip uis autem ip 17 et me B 18 eandem ℬac. Φ Moysis s erga] ergo et s pastor enim] pastorem ip pastor AD,aba.c.m2 19 ponet ip ouibus suis g 20 uenientem om.AD 22 delere me 93$libro tuo AD 25 Christum g 26 illo 58 )

40
perpetuum, sed inpraesentiarum. qui enim perdiderit animam suam pro Christo, saluam eam facit.