Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid sibi uelit, quod ad Romanos scribit apostolus: accept o ne accept a peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. — Ponamus totum testimonium et singula Christi auxilio disserentes, quid nobis uideatur, simpliciter indicemus non praeiudicantes tuo sensui, quid uelis intellegere, sed nostram sententiam breuiter explicantes. oquid ergo dicimus? lex peccatum est? absit.. sed peccatum non cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.

occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. sine lege enim peccatum mortuum erat, ego autem uiuebam sine lege aliquando, sed, ubi uenit mandatum, peccatum reuixit. ego autem mortuus sum et inuentum est mihi mandatum, quod erat ad uitam, hoc esse ad mortem. peccatum enim occasione accepta per [*]( 1 Rom. 5,8 2 *Esai. 53,8 4 *Esai. 53,4 5 *Esai. 53,12 14 Rom. 7,8 20 *Rom. 7, 7—25 ) [*](5 morteni g 6 deputatus g 9 nos om.B nlla om.B Christo om.AD 10 obcumbere ØB 12 et—difficulter s.l.m2ℬ,om.Φ;add. sed ς 14 scribsit 33p.c.m2 17 quid—18 sensui om.B quid] quod D 18 incitemus s 20 quod B dicemus B 23 concupiscis <>sa.c.<P 24 operatum om.B 26 uiu. -28 autem om.B aliq. sine lege s )

30
mandatum seduxit me et per illud occidit.

itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi mors est? absit. sed, ut peccatum appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. scimus enim, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis s u m, uenundatus sub peccato. quod enim operor, ignoro. non enim, quod uolo, hoc ago, sed, quod odi, illud facio.

si autem, quod nolo, hoc facio, consentio legi, quia bona est. nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. scio enim, quia non habitatin me, hoc est in carne mea, bonum. uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum nequaquam. non enim, quod uolo, facio bonum, sed, quod nolo malum, hoc ago. si autem, quod nolo, hoc facio, non iam ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.

inuenio igitur legem uolenti mihi facere bonum, quia mihi malum adiacet. condelector enim legi dei secundum interiorem hominem. uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum.

quomodo medicina non est causa mortis, si ostendat uenena mortifera, licet his mali homines abutantur ad mortem et uel se interficiant uel insidientur inimicis, sic lex data est, ut peccatorum uenena demonstret et hominem male libertate sua [*]( 2 sanctum et om.AD 3 est om.ç 4 adpareat s appereat A 6 peccatum] peccantum B 7 per mand om.B spiritualis Ap.c.rn2 13 inhabitat D 14 quia] quod g 15 uelle enim del A adiacet-16 nequaq. om.A autem] hoc s 16 nequaq.] non inuenio f non enim s.l.m2A 17 mal.] facio mal. s autem]hoc$18 nolo ego ADB hoc]autems iam non g 19habitetB 20 uolentem 83$21 adiecit 83 secundum—23 legi om.B 24 legem AD legi s 25 quae] quod Bф 26 liberauit Afa^ 27 deo g 31 monstraret AD monstret s libertati s )

31
abutentem, qui prius ferebatur inprouidus et praecipiti (uia) labebatur, freno legis retineat et conpositis doceat incedere gressibus, itaut seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, id est uiuamus sub praecepto, qui prius in modum brutorum animalium dicebamus: manducemus et bibamus; cras enim moriemur. quodsi subintrante lege.