Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod autem sequitur: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam uiuentes in mundo decernitis \'ne tetigeris neque gustaueris neque contrectaueris\', quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum? quae sunt [*]( 2 cf. Ps. 103, 4 6 *Ezech. 20, 25 7 cf. Ps. 49, 13 8 *Ps. 50, 19 11 cf. Ps. 105,19 cf. Am. 5, 26 et Act. 7, 43 12 cf. Hieron. comm. in Amos 5, 26 13 cf. Act. 7,42 14 cf. Col. 2,18 15 cf. Col. 2,18 19 *Col. 2,20—23 ) [*](3 alt. suos s.l.A alt. et om.$ scimus q) 4 excolunt AD templo] tempore AD 5 hiezechihel (—iel$)93$iezechiel B ezechihel (-iel D)AD 6 non bonas om.AD 7 et] aut AD 8 domini] deo g est om.AD 10 deus om.s dispicit Aa.c.m 2ℬΦ qui] quia >Вp.e. 11 fecer 93 fecerat s fecerant B co- reb B Horeb g colue~r23$ coluerant B dei om.AD remfam AD 13 feceran(n s.l.Ø)t ØB deus om.AD 14 iudicium (exp.) militiae 1) ab s.l.s dic. rel. g 15 um. D, uarie scriptum in cet. 16 uere enim humilitas sensus (sic) in mg. inf. m2%3, omJ superstitio g 17 deo 93$18 thim. ADB tim. 93$ quem] que s quae A 19 helem. ADB elim. 93$21 ne] neque s teti- gcritis AD gustaueritis AD 22 contrectaueritis AD,$p.c. 23 interitu AD 24 et s.l.m2A,om.D )

47
rationein quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis, hunc nobis habere sensum uidetur.

curramus per singula et obscuritatem sensuum atque uerborum Christo reserante pandamus. si baptizati estis in Christo et cum Christo in baptismate mortui, mortui autem \'ab elementis\' mundi — pro eo, quod est \'elementis\' —, cur mecum non dicitis: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, nec audistis dominum dicentem ad patrem: de mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo o, et: \'mundus odit eos, quoniam non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo\', sed e contrario quasi uiuentes in mundo decernitis: \'ne tetigeris corpus hominis mortui, ne uestimentum et scabellum, in quo sederit mulier menstruata, neque gustaueris suillam carnem et leporum et sepiarum et lolliginum, murenae et anguillae et uniuersorum piscium, qui squamas et pinnulas non habent\', quae omnia in corruptione et interitu sunt ipso usu et stercore degeruntur ?

esca enim uentri et uenter escis, et omne, quod intrat per os, non communicat hominem, sed ea, quae de nobis exeunt. [*]( 6 cf. Rom. 6, 3-4 cf. Col. 2, 12 7 cf. Col. 2, 20 8 Gal. 6,14 11 Ioh. 17,16 13 cf. Ioh. 15,19 14 cf. Col. 2, 20—22 15 cf. Leu. 5, 2 cf. Leu. 15, 19-23 16 d. Leu. c. 11 et Deut. 14,3-20 20 1 Cor. 6, 13 21 *Matth. 15,11 uel *Marc. 7, 15 ) [*]( 2 ad non g 3 honorem aliquem ADB honorem aliqui s 6 in Christo om.0 7 pr. mortui om.s consepulti s.l.m2$$,g helem. AD elim. 93$ mundi -elem. om.s huius mundi ç; 8 helem. B elim. 93 mecum] meum B 9 mei] nostri g 11 nec —12 alt. mundo om.AD (c/. ad l. 14) nec si.$> dominum s.l.Ø ad patrem s.l.m2ℬ,om.Φ 12 alt. non s.l.$13 mundus ex mundos AℬΦ odit] ostendit A sunt -14 non om.B et om.A 14 non s.Z.m293 pr. mundo] seq.11 nec-12 alt, mundo omisso et D e s.l.A 15 teti- geri(exe J.)tis AD 15 corpus—16 menstr. om.ℬ alt. ne] nec Ap.c.m2g et] nee ç; 16 scabillum D<P gustaueris 93 -rit s -ritis ADB 17 carnem suillam s pro et omJSØ luporum $ alt. et s.l.93 mura.ene s 18 quis (s eras.) quamas D qui scamas B pinnolas 93 pennulas AD 19 corruptionem g et in interitu D et interitu Aç; 20 digeruntur AD,5sp.c. 21 coinquinat 1sa.c.m2B )

48
secundum praecepta, inquit, et doctrinas hom i n u m secundum illud, quod Esaias loquitur: populus hic labiis me honorat, cor uero eius longe est a me. frustra autem colunt me docentes doctrinas et praecepta hominum, unde et dominus pharisaeos corripit dicens: irritum fecistis mandatum dei, ut traditiones uestras statueretis. deus enim dixit: honora patrem et matrem et: qui maledixerit patri et matri, morte morietur. uos autem dicitis: quicumque dixerit patri uel matri:\'munus, quodcumque est ex me, tibi proderit\' et non honorificauit patrem suum aut matrem et reliqua.

quibus infert: et irritum fecistis mandatum dei propter traditionem uestram. quantae traditiones pharisaeorum sint, quas hodie δευτϱώσεις uocant, et quam aniles fabulae, reuoluere nequeo. neque enim libri patitur magnitudo et pleraque tam turpia sunt, ut erubescam dicere. dicam tamen unum in ignominiam gentis inimicae: praepositos habent synagogis sapientissimos quosque foedo operi delegatos, ut sanguinem uirginis siue menstruatae mundum uel inmundum, si oculis discernere non potuerint, gustatu probent.

praeterea, quia iussum est, ut diebus sabbatorum sedeat unusquisque in domo sua et non egrediatur nec ambulet de loco, in quo habitat, si quando eos iuxta litteram coeperimus artare, ut non iaceant, non ambulent, [*]( 1 Col. 2, 22 2 *Esai. 29,13 et *Matth. 15, 8 4 *Matth. 15, 9 6 *Matth. 15,3--6 13Matth. 15, 6 22 cf. Ex. 16, 29 ) [*]( 2 isaiasS33> 3 uero eius] autem eorum s a me s.l.<1> 4 autem] enim 58 dicentes S3a.c.<2> docentes et AD 5 hom. et praec. AD corr. phar. s 7 statueritis A\'isa.c.m2,$ 8 qui s.l.s 9 et] uel g; add. morti (del.) s morte s.l.s moriatur ØB 11 uel] et AD matri om.B 12 honorificabit B 14 traditiones uestras g 15 sint s sunt codd. 16 uocant dsvz. g A(d<P)EY- TEPQCIC sn deyterocic 58 AEYSEPQCEIC D AEYCEPQCEI (s.l.m2 deis erosei) A quam] tam Ssa.c.m2<I>B euoluere g 17 ut] et$18 dicam tamen] dico autem AD in om.s ignominia ADB proposito(ex u)s <P 19 foedi s fedi B operis <&B deligatos S3p.c. diligatos <P 20 siue] suae if>B 21 si] siue 33a.r.0 potuerit Da.c.<P gustu Ap.c.mZftp.r. propterea s quia] quibus ADB 22 iustum$23 egredietur D nec] neque g 24 non ambo non iac. AD )

49
non stent, sed tantum sedeant, si uelint praecepta seruare, solent respondere et dicere: \'Barachibas et Symeon et Helles, magistri nostri, tradiderunt nobis, ut duo milia pedes ambulemus in sabbato\' et cetera istius modi, doctrinas hominum praeferentes doctrinae dei. non quo dicamus sedendum esse semper in sabbato et de loco, in quo quis fuerit occupatus, penitus non recedendum, sed quo id, quod inpossibile legis est, in quo infirmatur per carnem, spiritali obseruatione conplendum sit.