Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

terra, mquit, mota est — pendentem dominum suum ferre non sustinens — et petrae scissae sunt — ut indicarent duritiam Iudaeorum, qui praesentem dei filium intellegere noluerunt — et monumenta aperta sunt — in signum futurae resurrectionis — multaque sanctorum corpora exeuntia de sepulchris uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.

sanctam ciuitatem Hierosolymam debemus accipere ad distinctionem omnium ciuitatum, quae tunc idolis seruiebant; in hac enim sola fuit templum et unius dei cultus et uera religio. et non omnibus apparuerunt, sed multis, qui resurgentem dominum susceperunt.

Dein iuxta άναγωγήν dicendum, quod mclamante lesu et emittente spiritum suum uelum templi scissum sit in duas partes a summo usque deorsum et omnia legis reuelata mysteria, ut, quae prius recondita tenebantur, uniuersis gentibus proderentur. in duas autem partes, in uetus et nouum instrumentum, et a summo usque deorsum, ab initio mundi, quando homo conditus est et reliqua, quae facta in medio sacra narrat historia, usque ad consummationem mundi.