Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et in tenebris uidere potuerunt. itaque libere introeunt; uenerat enim Maria Magdalene, quae eis nuntiauerat lapidem reuolutum et corpus domini de monumento esse sublatum. angelum autem non putemus idcirco uenisse, ut aperiret sepulchrum domino resurgenti et reuolueret lapidem, sed, postquam dominus resurrexerit hora, qua ipse uoluerat et quae nulli mortalium cognita est, indicasse, quod factum est, et sepulchrum uacuum reuolutione lapidis et sui ostendisse praesentiam. quae omnia uidebantur splendente facie ipsius et horrorem tenebrarum fulgoris claritate uincente.