Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo custodiente militum turba Petrus et Iohannes libere ingressi sunt - sepulchrum nullo prohibente custodum ? — Hac uidelicet causa, quia uespere sabbati, quae lucescebat in prima sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus. angelus quoque domini descendit de caelo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum; eratque aspectus eius sicut fulgur et uestimentum illius sicut nix. prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui.

qui igitur fuerant tanto timore perterriti, ut mortui putarentur, aut dimisisse sepulchrum et fugisse credendi sunt aut ita et corpore et animo obtorpuisse, ut non dicam uiros, sed nec mulierculas quidem sepulchrum intrare cupientes auderent prohibere. magnus enim timor eos exterruerat uidentes lapidem reuolutum et terrae motum factum non ex more solito, sed magnum, qui cuncta concuteret et euersionem terrae funditus minaretur, angelum [*]( 2 *Matth. 28, 9 5 *Matth. 28,10 8 cf. Ioh. 20, 3-10 10 *Matth. 28, 1-4. ) [*]( 1 nominata A exeuntesque B exeuntem g 2 pedes—ten. in mg. sup.A aud.] adorauerunt C habete AD auete IICB 3 et illae] at illae ϐΦ et illi II illaeque DC 4 eum om.A qui B tanto A proficerint AIIDB profecerunt g 5 primo Ap.c.m2B 6 et om.DC adnunciate B 7 galilea ϐΦ ibi (pr. i in ras.) II 9 hoc Ba.c.m2 10 quae-sabb. in mg. supSS,om.<I> lucescit AIl 11 primam JT33 magdalenę Πa.c.m2,ϐΦ—na ΠΒp.c.m2 13 quoque] enimIID 14 dom. om.A discendit A$a.c.,SS 15 eratque-18 cust.] etcetera usqueIIDC 16 fulgor Aa.c.m2%$18 perterriti g et facti sunt om.C 19 igitur qui/IDC tanto fuerant AB put. mortui C 20 alt. aut] ut C 21 pr. et om.A(PCB an. et corp. TID nec] ne A,58 (ex et) 22 audiert B 24 non (s.l.Ø) ex more non (exp. m2B)^aaB sed ex more non A . sed tam g 25 reuersionem B mineretur 11 )

488
quoque dei descendisse de caelo tam claro uultu, ut non lampadas et 1 humana lumen arte succensum, sed fulgur imitaretur caeli, quo inlustrantur omnia.

unde et in tenebris uidere potuerunt. itaque libere introeunt; uenerat enim Maria Magdalene, quae eis nuntiauerat lapidem reuolutum et corpus domini de monumento esse sublatum. angelum autem non putemus idcirco uenisse, ut aperiret sepulchrum domino resurgenti et reuolueret lapidem, sed, postquam dominus resurrexerit hora, qua ipse uoluerat et quae nulli mortalium cognita est, indicasse, quod factum est, et sepulchrum uacuum reuolutione lapidis et sui ostendisse praesentiam. quae omnia uidebantur splendente facie ipsius et horrorem tenebrarum fulgoris claritate uincente.

Quomodo Matheus scribit et Marcus, quod mandatum sit apostolis per mulieres, ut praecederent saluatorem in Galilaeam et ibi eum uiderent, Lucas autem et Iohannes in Hierusalem eum ab apostolis uisum esse commemorant? — Aliud est undecim se offerre discipulis, qui propter metum Iudaeorum absconditi erant, quando ad eos clausis ingressus est ianuis et putantibus, quod uideretur in spiritu, manus et latus obtulit clauis et lancea uulneratum, aliud, quando secundum Lucam praebuit se eis in multis ar gumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno dei et conuescens praecepit [*]( 12 cf. Matth. 28, 10. Marc. 16,7 14 cf. Luc. 24, 36. Ioh. 20,19 19 Act. 1, 3-4 ) [*]( 1 dei s.l.Πϐ,om.DΦCB discend. A.a.c.m2ϐΦ non ut TID lampas B lampadem IIDC et omTlD 2 humano ΙΙϐDΦ lumine ZlD,93p.c. succensam IID fulgor Πa.r.ϐΦ,A (—orem m2) quo om.A inlustrantur (tur exp.,s.l.m2 tis et tem [hoc eras.]) A 4 uenerat] uiderat g magdalenae IIa.c.m2%3—na IlBp.c.m2 7 resurgente sp.c. surgenti A et] ut IID 8 resurrexerit (-rat m2A) AlI-xit cet. qua] quia s uoluit (it in ras.m2B) IIDB et quae in ras.m2B 10 lapidis cognouerunt D praesentia C,Ba.c.m2 splendenti lla.c.mZ-tis D splendore C 11 faciei IIa.r.DC fulguris Dp.c. fulgorem A claritatis A uincentem (m exp. 33) TTSD fugante A 12 Matthaeus et Marc. scribant g quod ap. mand. sit 0 ap. mand. ç 13 apostoli B praec.uid.] irent in Galilaeam dominum reuisuri g galilae(e)a ADC et] ut IIa.e.m2D,B in ras. m2 14 eum ibi (ibi s.l.m2) II eum D Luc. autem] quem Luc. g in Hier. eum] Ierosolymis g 15 apost.] illis g commemorant (mo s.l.m2A) ATI -rent cet. perhibeant g 16 per D 17 ad-ianuis om.D 18 spiritu et (del.) S3 pr. et] ac A 19 lucan D 20 et om.s )

489
eis, ab Hierosolymis ne discederent. in altero enim 2 pro consolatione mentium uidebatur et uidebatur breui rursumque ex oculis tollebatur, in altero autem tanta familiaritas erat et perseuerantia, ut cum eis pariter uesceretur. unde et Paulus apostolus refert eum quingentis simul apparuisse discipulis et in Iohanne legimus, quod piscantibus apostolis in litore steterit et partem assi piscis fauumque comederit, quae uerae resurrectionis indicia sunt. in Hierusalem autem nihil horum fecisse narratur.

Quid significet, quod in euangelista Matheo scriptum est: . I e sus autem clamans uoce ee magna emisit spiritum. et uelum templi scissum est in dua s p artes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormier ant, r esurr e xerunt et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uener unt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.

— Et\' de hoc loco in isdem commentariis disseruimus. primumque dicendum, quod diuinae potentiae indicium sit ponere animam, quando uoluerit, et rursum accipere eam. denique centurio uidens eum dixisse ad patrem: in manus tuas commendo spiritum meum et statim sponte spiritum dimisisse commotus signi magnitudine ait: uere dei filius erat iste. uelum quoque templi scissum est in duas partes, ut conpleretur id, quod refert Iosephus praesides templi dixisse uirtutes: \'transeamus ex his [*]( 4 cf. I Cor. 15,6 5 cf. Ioh. 21,1-14 7 cf. Luc. 24,42-43 10 *Matth. 27, 50-53 21 Luc. 23,46 23 *Matth. 27,54 25 cf. Ioseph. Bell. Iud. VI 5, 3 ) [*]( 1 ne ab hierusolimis s hierosolimis II hierusolimis 93$iero(u s.l. m2)- solimis B enim] quidem II 2 consolationem D timentium A,FI$SBp.c.m2 et uid. del.fd,om.IlDB breuis A breuiter IIDCB sursumque II 3 tanta s.l.m2ϐ,om.Φ familiaritate Ila.c.DC 6 stetit B 7 comedere s comedit Aa.c.m2 8 autem s.l.ϐ,om.ΦΒ 13 pr. et s.l.m2II,om.D petra s alt. et s.l.m2II,om.D 15 surrexerunt IJDCB 17 alt. et om.C 18 de s l.m2Π,om.D hisdem ADΦC,IIa.r. Matthaei comm. g 19 pot. indo sit] sit pot. C 20 uidens] audiens Wdp.c.m2 22 spir. sponte dim. C sponte dim. spiro II,ϐΦa.c. signi] signa (-i m2) magna (del. m2) A 23 fil. dei 93B fi(del.)dei fil. s quoque s.l.ni2ll 24 ut ex et s illud TIDC iosepphus A (h m2) 58 ioseppus s )

490
sedibus\'. in euangelio autem, quod Hebraicis litteris scriptum est, legimus non uelum templi scissum, sed superliminare templi mirae magnitudinis conruisse.

terra, mquit, mota est — pendentem dominum suum ferre non sustinens — et petrae scissae sunt — ut indicarent duritiam Iudaeorum, qui praesentem dei filium intellegere noluerunt — et monumenta aperta sunt — in signum futurae resurrectionis — multaque sanctorum corpora exeuntia de sepulchris uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.

sanctam ciuitatem Hierosolymam debemus accipere ad distinctionem omnium ciuitatum, quae tunc idolis seruiebant; in hac enim sola fuit templum et unius dei cultus et uera religio. et non omnibus apparuerunt, sed multis, qui resurgentem dominum susceperunt.

Dein iuxta άναγωγήν dicendum, quod mclamante lesu et emittente spiritum suum uelum templi scissum sit in duas partes a summo usque deorsum et omnia legis reuelata mysteria, ut, quae prius recondita tenebantur, uniuersis gentibus proderentur. in duas autem partes, in uetus et nouum instrumentum, et a summo usque deorsum, ab initio mundi, quando homo conditus est et reliqua, quae facta in medio sacra narrat historia, usque ad consummationem mundi.

et quaerendum, quod uelum templi scissum sit, exterius an interius; mihique uidetur in passione domini illud uelum esse conscissum, quod et in tabernaculo et in templo foris positum fuit et appellabatur exterius, quia nunc ex parte [*]( 3 Matth. 27, 51 4 Matth. 27, 51 6 Matth. 27, 52 7 *Matth. 27, 52—53 17 Matth. 27, 51 19 Matth. 27, 51 24 *I Cor. 13, 9-10 ) [*]( 1 est om.ϐΦ leg.om-D 2 pr. templi s.l.m2A templum C superliminari</> 4 suum om.%3$ scissi s 5 duritiem Da.c.m2 6 n u(ex n)oluerijnt D sunt apertas (s s.l.) s 7 que om.B& 10 hierusoli(y D)m. ϐDΦ iherosolim. 17 ierosolym. C ierusolim. B1 hierusalem A ihrlm B1 11 fueratJID 12 alt. et om.A relegio (re s.l.Φ) ϐΦ 13 resurgentemq; (q; eras.)B1 susciperunt S3$ susciperentA 14 dein—p. 4.91, 24 caelesti om.Bs deinde Φp.c.B1 dehincA ANArrorEN JID ANAroFIN 93 ANAFArEN A ANArOIIn s anagogen CB dic. est C 15 suum om.TIDC est CB 16 et in mg.m21I,om.D legis] add. sunt IIDG,Bs.l.m2 18 pr. et] et in A instr.] test(i eras.D)amentum AIIDO alt. et om.A 19 deorsum et (exp.) II 20 facta sunt g hyst.S3ist. B,om.Ø 21 consumat. DB quo Aa.c.m2 quot 33 quomodo IIDC 22 que om.ç 23 concissum B pro et om.AC tabernaculum Aa.c.m2 templum Aa.c.m2 24 foris om.ITD pos. fuat(a in ras. m2) B pos. fuerat g fuerat Pos. IID )

491
uidemus et ex parte cognoscimus; cum autem uenerit, quod perfectum est, tunc etiam uelum interius disrumpendum, ut omnia, quae nunc nobis abscondita sunt, domus dei sacramenta uideamus: quid significent duo cherubin, quid oraculum, quid uas aureum, in quo manna reconditum fuit. nunc enim per speculum uidemus in imagine et, cum historiae nobis uelum scissum sit, ut ingrediamur atrium dei, tamen secreta eius et uniuersa mysteria, quae in caelesti Hierusalem clausa retinentur, scire non possumus.