Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo iuxta Matheum uespere sabbati Maria Magdalene uidit dominum resurgentem et Iohannes euangelista refert mane una sabbati eam iuxta sepulchrum flere ?— Una sabbati dies dominica intellegenda est, quia omnis ebdomada in sabbatum et in primam et secundam et tertiam et quartam et quintam et sextam sabbati diuiditur, quam ethnici idolorum et elementorum nominibus appellant. denique et apostolus collectam pecuniae, quae indigentibus praeparatur, in una sabbati praecepit congregandam.

nec putandum est Matheum et Iohannem diuersa sensisse, sed unum atque idem tempus, mediae noctis et gallorum cantus, diuersis appellasse nominibus — Matheus enim scribit \'uespere sabbati\', id est sero, non incipiente nocte, sed iam profunda et magna ex parte transacta apparuisse dominum Mariae Magdalenae et apparuisse uespere sabbati inlucescentis in unam sabbati se ipsum interpretans, quid dixisset \'uespere sabbati\', id est adpropinquante iam luce sequentis diei — et Iohannem non absolute dixisse: una autem sabbati uenit Maria Magdalene mane ad sepulchrum, sed addidisse: cum adhuc essent tenebrae, eiusdem igitur atque unius temporis, id est mediae noctis et gallorum cantus, alterum finem, alterum dixisse principium.

mihique uidetur euangelista Matheus, qui euangelium Hebraico sermone conscripsit, non tam \'uespere dixisse quam \'sero\' et eum, qui interpretatus est, uerbi ambiguitate deceptum non \'sero\' interpretatum [*]( 1 cf. Matth. 28,1 2 cf. Ioh. 20, 1 et 11 7 cf. I Cor. 16, 1-2 11 cf. Matth. 28,1 16 *Ioh. 20, 1 a ) [*]( 1 quomodo—p. 483, 24 femin. om.B (in mg.m2: questio [III minus est) mariae if> magdalenae ΠϐΦ 2 et bt(= beatus)iohannes II eam mane una sabbati g 3 pr. unam$eum II sepulcrum DC saepius 4 omnes if> ebdomadas ΠϐΦ ebdomatas Aa.c.w2 (num ebdomas?) alt. in s.l.ϐ,om.Φ 5 et in sec. AJJ et in (exp.) tert. II tert. et om.D quart. et om.D 6 ex ex et m2A 7 et om.C 8 praeparabatur DC unam D praecipit A congreganda II 10 noctis scilicet g 11 uesperi 93p.c.m2 non sero A 12 magna] mane if> 14 inlucescenti II inluciscentis (-cesc-Am2) A%3$inluciscente D in unam] una A se] sed D quid-sabb.] uespere sabb. cum dixisset D 15 luce ex lucis A sequentes C 16 iohanne Φ una Π autem om. Π 17 mariae if> magdalenae ΠϐΦ 18 addidisset II ten. essent II 19 eiusdem] et idem D 20 et] atque DC 21 euangelicum Φ ebraico Φ hebreo AD 22 sera 93$ 23 interpr.—p. 483, 2 sero om.C )

483
esse, sed \'uespere\', quamquam et consuetudo humani sermonis teneat \'sero\' non uesperum significare, sed \'tarde\'. solemus enim dicere: \'sero uenisti\',id est \'tarde\', et: \'qui facere ante debueras, fac saltim sero , id est tarde.