Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid sit, quod scribit in epistula ad Thessalonicenses prima: ipse autem deus pacis sanctificet uos per omnia et integer spiritus uester et anima et corpus sine querella in aduentu domini nostri I esurr Christi s er uetur. — Famosa quaestio, sed breui sermone tractanda. supra dixerat: spiritum nolite extin g uere, quod si fuerit intellectum, statim sciemus, quis iste sit spiritus, qui cum anima et corpore in die aduentus domini conseruandus est.

quis enim possit credere, quod instar flammae, quae extincta desinit esse, quod fuerat, extinguatur spiritus sanctus et sustineat abolitionem sui, qui fuit quondam in Israhel, quando per Esaiam et Hieremiam et singulos prophetas dicere poterat: haec dicit dominus, et nunc in ecclesia per Agabum loquitur: haec dicit spiritus sanctus.

diuisiones autem donorum sunt, idem uero spiritus, et diuisiones ministeriorum sunt, [*]( 2 *Act. 16,8—10 11 *I Thess. 5,23 16 I Thess. 5,19 22 Esai. 22,15 etc. 23 Act. 21,11 *I Cor. 12,4—11 ) [*](1 perrexeritB mached. ΒΦ 2 pertransiset Φ mys. A mis. Ba.c.m2 mes. Π,Bp.c.m2 moes. ΒΦ mess.D) descendit s 3 troade W&D& nocte DØ 4 machedo >SB 5pr§cansJL ac] etII mached. BB6 uidissent 0 7 quaes.] que <5 perfecisci s mached. ΒΦΒ 8 quiaÀ deus om.Φ 10 in epistola scripitTTZ) scrip(b S3)tum est in epistu(o 33)la ΒΦ thesal. ATV&D tesal. B tesolonecensis s 12 pr. et] ut ç 13 animam s et om.<P quaerella 93 que(e Π)rela Ap.r.ΠΒ 14 nostri om.A 15 sed] sub 93a.c.D$sed subiT 16 extingere B 18 quis] qui s 19 quae] qui B extincte D 20 quodam D 21 esayam B isaiam ΒΦ pr. etom.B ieremiam B sing. proph.] prophetarum 22 ecclesiam D 23 loquitur] dr D 24autem om.g uero ex autem 93 25 mini strationum B sunt add.m2B,om. s )

512
idem autem dominus, et diuisiones operationum sunt et idem deus, qui operatur omnia in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad id, quod expedit. alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum. omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult.

de hoc spiritu, ne a se auferretur, rogabat Dauid dicens spiritum sanctum tuum ne auf eras a me. qui quando aufertur, non in substantia sui, sed ei, a quo aufertur, extinguitur. ego puto unum atque idem significare: spiritum nolite exiting uere et, quod in alio loco scribit: spiritu feruentes. in quo enim feruor spiritus multiplicata iniquitate et caritatis frigore non tepescit, in hoc spiritus nequaquam extinguitur.

deus igitur pacis sanctificet uos per omnia uel in omnibus siue plenos atque perfectos; hoc enim magis ὁλοτελει̃ς sonat. deus autem appellatur pacis, quia per Christum ei reconciliati sumus, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui et in alio loco pax dei dicitur superans omnem sensum, quae custodit corda cogitationesque sanctorum. qui autem sanctificatur siue perfectus in omnibus est, in hoc et spiritus et anima et corpus in die domini conseruatur.

corpus, si [*]( 12 Ps. 50,13 15 I Thess. 5,19 16 Rom. 12,11 18 I Thess. 5, 23 19 *I Thess. 5, 23 21 cf. Rom. 5,10 Eph. 2,14 22 cf. Phil. 4, 7 ) [*]( 2 sunt om. A Φ, inras.m2B et (s.l.33) idem] idem uero in ras.m2B 5 sermo datur B datur om.AiJ> alii sermo scientiae om.iJ> 7 al. op. uirt. al. grat. san. in uno spiro g gratia] gre B 9 prophetiae (-e B) <I>,Ba.c.m2 spm D spu tuum Φ 12 auferetur ABD auferatur Π ora bat A 13 in s.l.m2B,om.g 15 significari A 16 loco om.D 17 multipJicàt equitate (-te B) DB rigore IID 18 spu A nequam iJ> extingu etur B 19 nos$20 siue] sitS3p.c. plenisSB perfectus ΒΦ magis] agit Φ 21 sonat ὁλοτλτελει̃ς ς ΟΛΟΤΕΛΕC Φ 0A06EAEC JHS ONOTEAEIC D OAATAIC A MOTEAETC B Stutem] enimIID 23utrumque ip et] haec$dei s.l.$,om.<P 25 autem] enim B sanctificat s siue] sibi A est in omn. D et om. A 26 dom.] add. integra in mg.m2B conseruatur Bp.c.m2 si om.AWI> )

513
singulorum membrorum utatur officiis, uerbi gratia, si operetur manus, pes ambulet, oculus uideat, auris. audiat, dentes cibos molant, stomachus concoquat, aluus digerat aut si nulla membrorum parte truncatum est: et hoc quisquam potest credere, apostolum pro credentibus deprecari, ut in die iudicii integrum omnium Christus corpus inueniat, cum omnium corpora aut morte dissoluta sint aut, si, ut quidam uolunt, reperta fuerint adhuc spirantia, habeant debilitates suas, et maxime martyrum et eorum, qui pro Christi nomine uel oculos effossos uel amputatas nares uel abscisas manus habeant?

ergo integrum corpus est, de quo diximus in alia quaestione, et non tenens caput, ex quo omne corpus conexum atque conpactum accipiat augmentum in administrationem Christi. hoc corpus ecclesia est et, quicumque huius corporis tenuerit caput et cetera membra seruauerit, habebit integrum corpus, quantum potest recipere humana natura. iuxta hunc modum et animae integritas conseruanda est, quae dicere potest: benedic, anima mea, dominum, qui sanat omnes infirmitates tuas, et de qua scriptum est: misit uerbum suum et \' sanauit eos. spiritus quoque in nobis integer conseruatur, quando non erramus in spiritalibus, sed uiuimus spiritu, adquiescimus spiritui et opera carnis mortificamus spiritu adferimusque omnes fructus eius: caritatem, gaudium, pacem et cetera.

Aliter: Praecipitur nobis Salomone dicente: tu autem describe eatripliciterin consilio et scientia, ut respondeas uerba ueritatis his, qui proponunt tibi. triplex in corde nostro descriptio et regula scripturarum est: prima, [*]( 10 in alia quaestione] epist. CXIX ? 11 cf. Col. 2, 19 16 *Ps. 102, 2. 3 18 Ps. 106, 20 21 cf. Rom. 8,13 22 cf. Gal. 5, 22 23 *Prou. 22,20-21 ) [*]( 1 operatur A 2 pes amb.] perambulet <P aud. aur. g 3 stomanis B conquoquat -493 coquat [JD cocat B aluus ex alius m2B alius A uentcr Sa c. parte membr-D 4parteJ. truncatusDB apostolorum A,Ba cm2 5 corp. Christ. ς 6 omnia ADB aut om.D 7 si ut AB sicut cet. reppei ta/7 fuerit A spir. adh. g habentes II ha bentia (ntia in ras.m2) B,om.D 9 abscissas <P manibus s 10 habent D 11 et non om g co(n s.?.)pactum <f) 12 accipit DB accepit A accipiet g in cm.D administratione <7>, Ba.c.m2, ministratione A; add. corporis ç 13 ecclesiae ADB 14 corpus om.D 15 accipere pot. g 18 et om.A 19 int. in nobis D 20 uiu.] add. in II, Bs.l. 21 spiritui] spu A<J> in spiritu D 22 pacem om. Φ 23 discribe ΒΦ 24 ut] et D 25 uerbo ATl 26 discrip(b IT,Itio ΠΒΦ ) [*]( LV. Hicron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 33 )

514
ut intellegamus eas iuxta historiam, secunda iuxta tropologiam, tertia iuxta intellegentiam spiritalem.

in historia eorum, quae scripta sunt, ordo seruatur; in tropologia de littera ad maiora consurgimus et, quicquid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum et ad animae nostrae emolumenta conuertimus; in spiritali ϑεωϩία ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine et caelestibus disputamus, ut praesentis uitae meditatio umbra sit futurae beatitudinis. quos tales Christus inuenerit, ut et corpore et anima et spiritu integri conseruentur et perfectam habeant triplicis in se scientiae ueritatem, hos sua pace sanctificabit et faciet esse perfectos.

multi simpliciter hunc locum de resurrectione intellegunt, ut et spiritus et anima et corpus in aduentu domini integra conseruentur. alii ex hoc loco triplicem in homine uolunt adfirmare substantiam: spiritus, quo sentimus, animae, qua uiuimus, corporis, quo incedimus. sunt, qui ex anima tantum et corpore subsistere hominem disserentes spiritum in eo tertium, non substantiam uelint intellegi, sed efficientiam, per quam et mens in nobis et sensus et cogitatio et animus appellatur, et utique non sunt tot substantiae, quot nomina.

cumque illud eis\' oppositum fuerit: benedicite, spiritus et animae iustorum, dominum, scripturam non recipiunt dicentes eam in Hebraico non haberi. nos autem in praesenti loco, ut supra diximus, spiritum, qui cum anima et corpore integer conseruatur, non substantiam spiritus sancti, quae non potest interire, sed gratias [*]( 20 *Dan. 3, 86 ) [*]( 1 eam D,B (ex ea m2) secunda] add. ut (ex et m2) A trophoJ. (f) semper 2 t( rtia ut A 4 quidquid 1) 5 emolumentum (f> 6 spiritalia (alt. a exp.) 33 ΘΕΟΡΙ (C s.l.A)A A.Ba.c., ras. 6litt. fi 7 de] ad D 8 fut. beat sit g futurorum D 9 Christ. tal. c talis Ba.c. <T> pr. et om AΒΦanimae AD 10 in se habeant triplicis in se (sic) 930 se om.A scientia 1> 11 sanctificauit ADaa.c. Ba.c.m2 facitIID 12utetinras.m2B pr. ets.l.D 13aduentu7T integriII)5 ex] in IIΒΦ 14 hominem A hoc loco D 15 sentiamus A anima AD qua] quo 930 quo] que (f> 17 uelint] uel f{> 18 pr. et om.B tert. et s.l.m\'2R appellantur D 19 et om.g quod Da.e.m2<T> eis illud II cis om.WT* 20 obp. BB app. A 21 domino s hinc scripturam A 22 ebraicoDa.c.<T? habere DΦ,Ba.c. ut om.%30 23 spir.] scriptum g 24 substantia D que ex qui m2B )

515
eius donationesque accipimus, quae nostra uel uirtute uel uitio et accenduntur et extinguntur in nobis. [*]( 1 quae] que (e in ras.m2) B,om.iJ> et om.B 2 acceduntur Ra.c,m2 accenditur (f> et om.D extinguuntur Tlp.e.g nobis] add. explicit ad hedibiam 33 amen. deo gratias. explicit ad hedibiam fi explicit ad hedibiam questionum CYM (s.l.ll) MY (ex I Π) K I (PlT) o N (= ϭυμμίϰτων) IID)

CXXI. AD ALGASIAM LIBER QVAESTIONUM UNDECIM.

1. Cur Iohannes discipulos suos mittit ad dominum, ut interrogent eum: tu es, qui uenturus es, an alium expectamus? cum prius ipse de eodem dixerit: ecce agnus dei, ecce, qui tollit peccata mundi? 2. Quid significet, quod in Mattheo scriptum est: harundinem quas-. satam non confringet et linum fumigans non [*]( 4 Matth. 11, 3 etc. 5 *Ioh. 1, 29 7 Matth. 12, 20 ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII (continet initium epistulae usque ad p. 15, 18 eiusdem). ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](53 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. 1 X-X. ) [*]( D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*]( s = Guelferbytanus 4156 s. IX-X (continet partem epistuiae a p. 24, 8 bene fuerit usque ad tinem). ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X (eontinet initium epistulae usque ad p. 20,7 in lege). ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](inc ad agalsiam (sic) questionum XI G incipiunt capitula questionum (questio D) ad algasiam et post capitulorum enumerationem ad a]gasia(ex u A)m questionum MMIKIWN (= συμμίϰτν) incipiunt questiones sci hieronimi ad algasiam AD hier ad algasiam liber quaestionum. incipiunt capitula et post capit. enumer. incipit praefatio et post praefationem incipit textus huius libri 85 incipiunt capta ad galafia C ieronimi ad algasiam et post eapit. enumer. explicit capitula; incipit prefactio (sic) et post praefationem explicit prologus. incipit liber-I-B; titidus periit una cum priore parte epistulae in s; Hieronymi nomen exhibent tituli in AftDB ) [*]( 3 capitubrum enumeratione caret C iohannis ℬ interrogarent AS&D 6 peccatum D 7 mattheo (matthaeo) semper G matheo semper fere cet. scribtum semper fere GS3 harundinem AD arund. cet., cf. ad p. 6,11. 8,19. 9, 2) 8 non om.D et om.G ) [*]( LYI. Hieron. Epiat. III, Hilberg. ) [*]( 1 )

2
extinguet. 3. Quem sensum habeat, quod in euangelista Mattheo scriptum est: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum. quae est sui abnegatio aut quomodo, qui sequitur saluatorem, se ipsum negat? 4. Quid uult significare, quod in eodem Mattheo scriptum est: uae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et: orate, ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato?- 5. Quid sibi uelit, quod scriptum est in euangelio secundum Lucam: et non receperunt eum. quia facies eius erat uadens Hierusalem. 6. Quid sit uilicus iniquitatis, qui domini uoce laudatus est. 7. Quo sensu accipiendum sit, quod in epistula legimus ad Romanos: uix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8. Quid sibi uelit, quod ad Romanos scribit apostolus: occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. 9. Quare apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit epistula: optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus us meis et reliqua ? 10. Quid uelit intellegi, quod idem apostolus scribit ad Colosenses: nemo uos superet uolens in humilitate mentis et religione angelorum et reliqua. 11. Quid est, quod idem apostolus ad Thessalonicenses scribit: nisi discessio uenerit primum et reuelatus fuerit homo peccati et reliqua? [*]( 2 *Matth. 16, 24 5 Matth. 24, 19 6 *Matth. 24, 20 9 *Luc. 9, 53 10 d. Luc. 16, 1-8 12 Rom. 5, 7 15 Rom. 7, 8 18 Rom. 9, B 20 *Col. 2, 18 23 *II Thess. 2, 3 )[*]( 1 hab 93 habet s in om.B euangelio s matheo s.l.m2A Matthaei g 2 pos G 3 abneget-4 negat om.B semet ipsum A sui ex sua 95 4 qui om.58 quis Ap.c.m2 salu.] add. si s.l.m2A qui s.l.ml)8 quid ex qui D 6 et orate-sabbato om.B 7 in hieme g 8 uellitA 9 eum om.ç quia ex qui m2A 10 quid] quiD uillicusB 11 laudaturG sit] cstç 12 epist.] add. est G 13 moriatur B nam--mori om.B 14 uult g 19 uel. int.] sibi uelit g 20 ad Col. scribit ç scribit s.l.%3 scribens AD colosenses (colocenses B) codd. Colossenses g 21 uolens-reliqua om.B relegione Af$a c. 22 est] sit B 23 tessalon. G thesalon. 93DB t(h s.l.) esalon. A dissensio B 24 peccati] seq. filius (del.) 93 )

3

Filius meus Apodemius, qui interpretationem nominis sui longa ad nos ueniens nauigatione signauit et de oceani litore atque ultimis finibus Galliarum Roma praeterita quaesiuit Bethleem, ut inueniret in ea caelestem panem et saturatus eructuaret in domino ac diceret: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, detulit mihi in parua scidula maximas quaestiones, quas a te datas mihique tradendas diceret.

ad quarum lectionem intellexi studium reginae Saba in te esse conpletum, quae de finibus terrae sapientiam uenit audire Salomonis. non quidem ego Salomon, qui et ante se et post se cunctis hominibus praefertur in sapientia, sed tu regina appellanda es Saba, in cuius mortali corpore non regnat peccatum et quae ad dominum tota mente conuersa audies ab eo: conuertere, conuertere, Sunamitis. etenim Saba in lingua nostra \'conuersionem\' sonat.

simulque animaduerti, quod quaestiunculae tuae de euangelio tantum et de apostolo positae indicant te ueterem scripturam aut non satis legere aut non satis intellegere, quae tantis obscuritatibus et futurorum typis inuoluta est, ut omnis interpretatione egeat et porta orientalis, de qua uerum lumen exoritur et per quam pontifex ingreditur et egreditur, semper clausa sit et soli Christo pateat, qui habet clauem Dauid, aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, ut illo reserante introeas cubiculum eius et dicas: introduxit me rex in cubiculum s u u m.

praeterea satis miratus sum, cur purissimo fonte uicmo [*]( 4 Bethleem = domus panis 6 Ps. 44, 2 9 cf. III Reg. 10, 1-13 10 cf. Matth. 12, 42 13 cf. Rom. 6,12 14 Cant. 6, 12 15 cf. Onom. s. 10, 14; 60, 2 20 cf. Ezech. 43,1-4 et 44,1—2 22 *Apoc. 3,7 24 *Cant. 1,3 ) [*]( 1 de praefationis titulis cf. supra 2 apodemus B 3 beniens G,om.ADC de om.B 4 gall. finibus C gallie finibus D finibus galileorurnG 5 eructaretC ructuaret (ex-rit) S3 dum G dm ADB 6 eructuauit A eructuabit D ego om.93 7 scedula AB scedola 58 schedulaς 8 a quarum lectione ADCBap.r. 9 istudium G sabba B 10 uen. aud. sap. s salamonis G 11 solomon G 12 in om.C adpell. G 14 audis 93 15 sunamitesD salamitis 93a.c. 17 et om.B propositae 585 indicant te] indicantem C 18 aut non sat. int. om.B et om.AD 19 obuoluta B interpretationem Aa.r.D 20 exortus B 22 Dauid] add. qui DC,As.l.m2 cludit utroque loco G 24 dicis B 25 uicino relicto g e uicino 936 ) [*]( l* )

4
nostri tam procul riuuli fluenta quaesieris et omissis aquis Siloe, quae uadunt cum silentio, desideres aquas Sior, quae turbidis saeculi huius uitiis sordidantur. habes ibi sanctum uirum Alethium presbyterum, qui uiua, ut aiunt, uoce et prudenti disertoque sermone possit soluere, quae requiris, nisi forte peregrinas merces desideras et pro uarietate gustus nostrorum quoque condimentorum te alimenta delectant. aliis dulcia placent, nonnullos subamara delectant, horum stomachum acida renouant, illorum salsa sustentant.