Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uis esse perfecta et in primo stare fastigio dignitatis? fac, quod fecerunt [*]( 2 cf. Ps. 54, 7 3 Ps. 67, 14 9 cf. Matth. 19, 27 etc. 11 *Matth. 19, 29 18 II Cor. 8,13 22 Matth. 19,12 25 cf. Matth. 19, 21 etc. ) [*]( 1 quod] sed B 2 pinnas 93$columbae on6.11; add. et A requiescemus ADp.c.m2,B 3 dicetur Ap.c.m2DB de om.A 4 pinnae (-e) 935 dorsi om.B meum A prius B 6 graue sarcinam s uigorem Dp.c.tn2 nitorem g 8 in eloquio] eloquia D intrare om Jl 9 se s.l.m2B fuerant AD mercede A 10 respondet B 11 reliquid 71 reliquerit g _uel] aut D aut sor. om-B 14 possedeat s 15 aeternam (m exp.) A 16 dm JJD 17 liberos ex labores s familiaAa.c.m293 18 aequal.] (ae s.l.)qual. et s aequal. eos amet et g prim. oni.A 19 animam suam D ipsa A et part.-filiis] quae sua sunt domino D 20 relinquat D 21 diff.] add. est93s.Z.m2,j est et £ .22 dm A aud. tibi g 23 et om.B 24 imponasDp.c.m2 concedas Dp.c.m2 si uis B 25 prima s )

478
apostoli, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et sequere saluatorem et nudam solamque uirtutem nuda sequaris et sola. non uis esse perfecta, sed secundum gradum tenere uirtutis ? dimitte omnia tua, quae habes, da filiis, da propinquis. nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dum modo illam scias tibi iure praelatam; quae elegerit prima.

dicis: hoc apostolorum est et uirorum, mulierem autem nobilem non posse omnia uendere, quae multis adiumentis uitae huius indigeat. audi igitur apostolum commonentem: non ut aliis refrigerium, uobis autem tribulatio, sed ex aequalitate uestra abundantia illorum sustentet inopiam, ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum. unde et dominus: qui habet, inquit, duas tunicas, det alteram non habenti.

quid, si Scythiae fngora sint et Alpinae niues, quae non duabus et tribus tunicis, sed uix pecudum pellibus repelluntur ? quicquid ergo corpora nostra defendere potest et humanae succurrere inbecillitati, quos nudos natura profudit, hoc una appellanda est tunica et, quicquid in praesentibus alimentis necessarium est, hoc unius diei uictus appellatur. unde praeceptum est: ne cogitetis de crastino, hoc est de futuro tempore, et apostolus: habentes, inquit, uictum et uestitum his contenti sumus. si plus habes, quam tibi ad uictum uestitumque necessarium est, illud eroga, in illo debitricem esse te noueris. Ananias et Sapphira apostoli meruere sententiam, quia sua timide [*]( 8 * II Cor. 8,13-14 13 *Luc. 3,11 19 *Matth. 6,34 21 *I Tim. 6,8 24 cf. Act. 5,1—11 ) [*]( 2 pr. et] ut AB,om.g solam qui$uirt.] crucem D crucem uirtute B non] et si non B 3 sed] et D secundae A ten. uis grad. D uis ten. grad. g tua s.l.?8,om.D 4 quaecumque D habes et 33 5 sectaris D scias illam n,faa.c.m2 legeritA,ITa.c. 6 primum 33 dices B 7 huius uitae g lOhabund. AS&B inop. sust. 71 sustentate D 11 ut s.l.ϐ,om.Φ hab. A9SB 12 supplim. Aa.c.m2Il suplim. ex sublim. ip et om.D inq. dom. qui habet D 13 alteram s.l.fa,om.B 14 scytiae A 15 qui ip et] aut S3 et tribus et 16 corpori nostro sufficere D 17 quod A natura ex terra m2B profundit (n eras.) iĮJ to(u sJ.m2)nica appellata est 71 apell. A 19 ne] non g cogitatis s 20 crastina Aa.c.m2<I> 22 contempti ipB uestimen- tumque D et uestitum 33 et uestitum qui Φ 23 eroga et ς debetr. ϐΦ deuitr. D te esse D 24 annanias AB$anania 71 sapphyra 71 saphira AB saffira D )

479
reseruarunt. \'ergone\', inquies, \'puniendus est, qui sua non dederit?

\' minime. puniti sunt, quia mentiri uoluerunt spiritui sancto et reseruantes necessaria uictui suo quasi perfecte saeculo renuntiantes uanam gloriam sectabantur. alioquin licet libere uel dare uel non dare, quamquam ei, qui cupiat esse perfectus, praesens paupertas futuris diuitiis conpensanda sit. quomodo autem uidua uiuere debeat, breui sermone apostolus conprehendit dicens: quae in deliciis est, uiuens mortua est et nos in duobus libellis, quos ad Furiam et Saluinam scripsimus, plenius dictum putamus.