Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nunc autem nequaquam uox prophetae in deserto erit, sed uox archangeli parantis uias non in carnis humilitate uenienti, sed ei, qui est apud patrem uerbum deus. et tunc quidem egrediebantur in desertum, ut audirent adsumpti hominis praecursorem et uiderent harundinem uento agitatam, de qua factae sunt tibiae et uocalis calamus. qui in ore puerorum dulci sonat modulamine canentium in plateis atque dicentium: cantauimus [*]( 2 cf. I Thess. 4,16 7 cf. Ioh. 19, 34 11 Ioh. 1, 23 13 Matth. 3, 3 etc.; cf. Esai. 40, 3 14 Luc. 3, 5-6; cf. Esai. 40,4-5 18 Ioh-1,14 23 cf. Luc. 7, 24 25 *Luc. 7,32; *Matth. 11,17 ) [*]( 1 quod] quia B eleg. AD, ? 91 adtamen WA 2 par. rap. Ap.c.m2 par. rapietur cet., ? 91 rapientur par. ς 3 xpo dno r Christo g terrena ex extrema B terram r discendat 9Ir 4 contubernium 21A 5 clem. xpi C clementiae 91 factum TA sit ow.r 6 discenderit %Aa.c.m2 discenderet r 7 1aterar discendit Aa.c.m2z, ? 91 descendet DGB sergor 9 his] iis ex is D queamus] add. quod (exp.) A 11 dixerat T ego] add. sum s.l.T uox] uos Aa.c.m2D 14 ob] hoc D qllamue] quia uel T 16 direpta D 18 ideo quia] quod T 19 habitabit r,Aa.c.m2 profetiae T 20 arcangeli B non enim T in carnis] incarnationis T humilitatis (pr. t exp.) T 21 uenientis T 23 uiderunt D har. AD, ? 91 ar. cel. facta DC 24 uocabis r dulcis ra.c.D modol. rA 25 cantabimus DC ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 30 )

466
uobis et non saltastis; nunc autem in uoce archangeli praecedentis dominum descendentem de caelis et in clarissima tuba unusquisque credentium uel ad proelium uel ad sacerdotalia ministeria prouocatur.

legimus in Numerorum libro sacratas deo tubus, quae ante hostias personent. sin autem magna est uox et angeli tubae et archangeli, quanto maior erit tubae dei, quae parat uias primum dormientium et mortuorum in Christo, deinde eorum, qui uiuunt et residui sunt et sermonis dei praestolantur aduentum! forsitan simplicis tubae clangor dormientibus et mortuis in Christo necessarius est, uox autem archangeli et tubae dei his, qui uiuunt et in praesentiam domini reseruantur.

uideamus, quid possit intellegi et id, quod sequitur: simul cum illis rapiemur. quo uerbo ostendi puto subito ad meliora transcensum et idcirco raptum uoluisse se dicere, ut uelocitas transeuntis sensum cogitantis excederet. quod et in alio loco eiusdem uerbi proprietate signauit: scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — siue in corpore, nescio, siue extra corpus, nescio, deus scit — raptum istius modi usque ad tertium caelum. et scio huiusce modi hominem — siue in corpore siue extra corpus, nescio, deus scit –, quia raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui u i.

alii enim proficientes et, ut ita dicam, gradientes ad maiora crescebant, donec fierent iuxta id, quod scriptum est, \'magni ualde nimis, et quosdam in caelum adsumptos legimus. Paulus autem, uas electionis, in tertium caelum raptus ascendit et idcirco audiuit [*]( 4 cf. Num. 10,10 5 cf. I Thess. 4,15. 13. 14 12 *I Thess. 4, 16 15 *II Cor. 12,2-4 24 cf. Ezech. 9, 9 26 cf. Act. 9,15 ) [*]( 1 uobis om. l\' 2 praecid. et discend. %Aa.c.m2 in s.l.x 3 misteria x 5 hostias (cf. Num. 10,10)] hostes (cf. Num. 10, 9) Dp.c.m2B ostium (c/. Num. 10, 3) C personentur x si xA, ? 31 est om.x et ang. ssripsi ang. et codd. 6 et s.l.B,om.G quantu A tuba D qua praeparat x 7 uiui A 8 pr. em om.D dni B aduentuD 10 autem om.r et tubae dei om.%A alt. et om.r 11 in om.A, ? 91 prae(e)sentia CB dei g 12 id om.B quo] quod A 13 ostendit A subitum DCB 14 se uol.- £ se eras.B sensuum x 15 in om.A significauit B 18 eius r 19 huius CB eiusdem r 21 raptum D est om.DC audiui D 22 ineff. om.x hominibusr 23 et om. TD ad s.l.m2A 24 crescebat Aa.c.,om.x id om.x 25 autem om.x 26 ascendet DC )

467
uerba ineffabilia. quomodo autem hi, qui rapiuntur in nubibus, rapiantur obuiam Christo, diligentius contemplandum est. scimus nubes prophetas, quibus praecepit deus, ne pluerent super Tsrahel imbrem, quando inpleuerunt mensuram patrum suorum et facta est lex et prophetae usque ad Iohannem Baptistam. et quia deus posuit in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, non solum prophetae, sed et apostoli nubes intellegendi sunt.

si quis igitur rapitur ad Christum, ascendit super nubes legis et euangelii, super prophetas et apostolos et adsumptis alis columbae eorumque doctrina ad excelsa sublatus occurrit non deorsum, sed in aere et spiritali intellegentia scripturarum. occurrens autem in spiritalibus et terrena dimittens, siue ille sit dormiens siue in Christo mortuus siue uiuens et in illius praesentiam reseruatus, semper cum illo erit et fruetur uerbo dei et sapientia, ueritate atque iustitia\'.