Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sunt, qui hunc locum ita edisserant: uiui appellantur, qui numquam peccato sunt mortui; qui autem peccauerunt et in eo, quod peccauerunt,: mortui sunt et postea conuersi ad paenitentiam purgant antiqua delicta, mortui appellantur, quia peccauerunt, in Christo autem mortui, quia plena ad deum mente conuersi sunt. porro, qui uiuunt et habent testimonium fidei et necdum receperunt promissionem dei, qui et de aliis quiddam melius cogitauit, ut non [*]( 2ICor. 15,52 3 *I Thess- 4,16 4 I Cor-15, 52 9 *Rom. 11, 4; cf. III Reg. 19, 18 12 *Ioh. 11, 25—26 17 cf. Rom. 11,5 26 cf. Hebr. 11, 39-40 ) [*]( 1 primi r CB hoc e st r corintios B corintheos za.c.m2 thess(s J.)alonicen- si(e m2A)s 21A 3 dein D 4 illi B respondit 2L4 5 alt. qui-sumus om.A aducntu x 6 alt. qui] quae 21 Aa.c. 7 domini xDC 8 praestul. 2lr 9 dom. ol. g 10 uirorum rB 11 genu DCB baal xDC ante bahal A 13 uiuet] uiuit (alt. i s.lM) Aa.c.m2 14 uiuit] uiuet 2IA 15 ut iam DCB 16 cum om.A uellint %Aa.c. 19 et non x appellabantur A appellantur xB 22 mortui sunt A, ? 21 et in eo quod peccauerunt om.A, ? 2t 23 quod pecc. om.7: 24 quia] qui r peccauerant D,Bp.c.m2 25 dum x 26 uiuent r 27 repromissionem x mel. quiddam g cogitabit D cogitant B ut] et A )

463
absque his, qui iusti sunt, coronentur, in eo habebunt beatitudinem, quod fruuntur bono conscientiae et uiuunt et relicti sunt in aduentu domini saluatoris.

sed quia clemens est deus et uult saluari etiam eos, qui dormierunt et m Christo mortui sunt, non praeuenient illos neque soli rapientur in nubibus, sed iuxta exemplum euangelicae parabolae unum denarium unamque mercedem et undecimae horae operarii et primae, qui in uineam missi sunt, salutis accipient. nec hoc alicui uideatur iniustum, ut dispar labor unum praemium consequatur. magna quippe diuersitas est eorum, qui post uulnera sunt sanati, et eorum, qui numquam uiderint terrorem mortis.

de his puto dictum: quis est homo, qui uiuat et non uideat mortem, redimet d e morte animam suam? neque enim, ut quidam putant, \'quis\' pro eo, quod est \'nullus\', accipitur, sed quasi dixerit \'quis\' puta iuxta illud, quod scriptum est: quis sapiens et intellegit haec? nec non in alio loco: d omine, quis habitabit in tabernaculo tuo? et iterum: quis cognouit sensum domini? residui ergo erunt de credentibus pauci, qui aduentum domini uideant secundum id, quod deus uerbum est, nequaquam in uilitate carnis, sed in gloria triumphantis.

et considerandum, quomodo primum dormientes appellauerit, deinde in Christo mortuos, quos uiuentes praeuenire non poterunt. qui enim non custodierit hoc, quod scriptum est: ne dederis somnum oculis tuis neque palpebris tuis dormitationem, ut saluus fias sicut caprea de uinculis et sicut auis de laqueis, dormiet et [*]( 6 cf. Matth. 20, 1-16 11 *Ps. 88, 49 14 *Os. 14, 10 15 Ps. 14,-1 17 Rom. 11, 34 22 *Prou. 6, 4—5 ) [*]( 1 iussi DC habebant r habent C,B (ent in ras. m2) 2 bonae UτΑ. aduentū x,Ba.r. 3 saluare xDCB 4 sunt om.τ 5 neque] nec r iuxta om.\'f 7 salutem C salutis pretium g 8 hoc om. \'f 9 post om. τ 10 sanitati r uid. terrorem (errorem 31,Aa.c.m2) mentisSLl uid. errorem mortis x mortis uiderent errorem D mortis uidere terrorem B uiderunt mortis (terrorem add. g) Cg lldictumestr uiuitr uidebitr 12 redemit r redimat Bp.c.m2 an. suam de morte r 13 est om.т: 14 quasi] quia si A quod etsi r puta Ap.c.,om.τ putas cet. 15 intelle(.i B)get Ap.c.m2B nec non scripsi et non (non exp. in A)51A nec non et r et cet. 18 uident UA. 19 id] illud r deus om. \'f pr. in in mgM alt. in s.lm2A gloriam 9t,Aa.c. 20 dormientibus 21A 21 dein D 22 potuerunt B hoc om.B 24 fiat B 25 aues UA. )

464
culpabili sopore torpescet, cumque dormierit, transibit in mortem. sicut enim mouetur, qui uigilat, sic, qui dormit, iacet inmotus et in mortis torpet similitudine.

quod autem dormitionem sequitur mors, et prima ad Corinthios docere nos poterit, in qua ita scriptum est: nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium; quia enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum, et post paululum: non omnes dormiemus, sed omnes inmutabimur in momento, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur.

cum ergo haec de dormitione dicantur et morte et illud legamus in apostolo: surge, qui dormis, et exsurge de mortuis et inluminabit te Christus, iuremus domino et uotum faciamus deo Iacob unusquisque dicens in corde suo: si escendam super stratum meum, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, donec inueniam locum domino — haud dubium, quin in anima tua-, tabernaculum deo Iacob, ut deus in illo aeterna sede requiescat.

sequitur: quia ipse dominus in iussu et reliqua. descendet enim missus a patre non diuersitate uirtutis, sed dispensatione iudicis, et descendet ad eos, qui deorsum sunt, uerbum dei et sapientia et ueritas atque iustitia. et quamquam mortui sint, ad quos dignatur descendere, tamen non sunt ab eo alieni; mortui enim uocantur in Christo. qui autem uiuunt, hoc habent [*]( 5 *I Cor. 15, 20-21 8 *I Cor. 15,51-52 13 *Eph. 5, 14 14 cf. Ps. 131, 2 15 *Ps. 131, 3-5 20 *I Thess. 4,15 23 cf. I Cor. 1, 30 25 cf. I Thess. 4,15 ) [*]( 1 culpabile U,Aa.c.m2 culpabilis DC torpescit z,Ap.c.m2 turpiscit SH,Aa.c.mZ torpes est DC transiuit D morte D 2 iacit D inmutus 91A in om.DCB 3 turpet UA torpit DC similitudinem r sequatur DCB 4 corintios B; add. epistola g 5 surrexit DC,Ba.c:m2 a] ex DC,B (ex et) 6 quoniam B enim om.B 8 paullum 31 paulum Aa.c.m2D _10 enim] add. tuba s.l.B 12mortem DC 13 de] a τΒ illuminauit D 14 do x 16 super om.\'l: 18 haut $l£D chaut (c exp.) x aut C,Ba.c. quin] qui C,om.z in om.A 19 sua DCB, ? 91 20 quod quia r dom. om.x 21 discendet xa.c.m2 descendit C discendit 2l,Aa.c.m2 22 discendet xa.c.m2 discendit 91,Aa.c.m2 dorsum 91 24 sint] sunt x discendere 9l,Aa.c.m2 ascendere (s.l. ostendere) x non tamen CB )

465
priuilegium, quod eliguntur e pluribus.