Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sciens autem dominus athletam suum, immo uirum fortissimum etiam in isto extremo perfectoque certamine posse superare: ecce, inquit. trado illum tibi; tantum animam ipsius custodi. caro uiri sancti datur in diaboli potestatem et animae sanitas reseruatur, ne, si illud percussisset, in quo sensus est mentisque iudicium, non esset culpa peccantis, sed eius, qui statum mentis euerterat.

Laudent te alii tuasque contra diabolum uictorias panegyricis prosequantur, quod laeto uultu mortes tuleris filiarum, quod in [*]( 12 cf. III Reg. 21, 13 16 *Hiob 2, 6 ) [*]( 1 ammisione W admissione s in amissione D contemptu s non s.l.m2I, om.D 2 etom. 91 de se data scripsi (c/. lin. 4 qui nihil de se, sed totum extra se dederit) desedata2tWØ desiderataXD de se perditaB cogantID 3 renuit2l$ praedicationem IWD 4 deb. laud. eum Z 5 suo om.s coriaj corium Z, om.$> fil. et W 6 marsupium Za.c.m2B et] ut g (legi nequit in 21) sanitate ØB,Xp.r. intelligat g 7 adhuc D uenisse B 8 te omM que quae B in ras. m2 quae §1 que s queque W 9 habesXD parum (u in ras 3litt.m2I)ID pro an. tua dare D 10 dniSI tunctasSt 11 non ing. diff: estlD ingem (mm W) iscere WB gemiscere <1> in om. s deo ç 12 nabutthaSI nabotha la.c. nabatha W libr. reg. ID 13 dic. bened. g 14 adietam TV 15 extr. perf.] extremoque (que s.l.m2l)ID non posse W 16 superari Ba.c. (de 91 non constat) 17 anima SC ,illius IDB custodiam s sancti datur]\' sanctitatis s in om.W 18 potestatem (m exp. m2) W anima D ne si] nisi ΣDΦ 20 uerterat mentis U euerterant (n exp.) (p euerteretTF euerterit (ex euertitm2) B 21 laudant s te ergo ZD ergo te g et tuas g panegir. D paneger. B 22 persequantur ΣΦ prosequatur W quoSI mortis s in om.B )

439
quadragesimo die dormitionis earum lugubrem uestem mutaueris et dedicatio ossuum martyris candida tibi uestimenta reddiderit, ut non sentires dolorem orbitatis, quem ciuitas uniuersa sentiret, sed ad triumphum martyris exultares, quod sanctissimam coniugem tuam non quasi mortuam, sed quasi proficiscentem deduxeris; ego te nequaquam adulatione decipiam nec lubrica laude subplantem loquarque illud potius, quod tibi audire conducit : fili, accedens ad seruitutem dei.praepara animam tuam ad temptationem.

et, cum omnia feceris, dicito: \'seruus inutilis sum; feci, quod facere debui. tulisti liberos, quos ipse dederas; recepisti ancillam, quam mihi ob breue solacium commodaueras. non contristor, quod recepisti, sed ago gratias, quod dedisti\'. quondam diues adulescens omnia, quae in lege praecepta sunt, se inplesse iactabat, ad quem dominus in euangelio: unum tibi, inquit, deest: si uis perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, s equere me.

qui omnia se fecisse dicebat, in primo certamihe diuitias uincere non potest. unde et difficile intrant diuites regna caelorum, quae expeditos et alarum leuitate subnixos habitatores desiderant. uade, inquit, et uende non partem substantiae, sed. uniuersa, quae possides, et da non amicis, non consanguineis, non propinquis, non uxori, non liberis - plus aliquid addam: nihil tibi ob metum inopiae reseruaris, ne cum Anania damneris [*]( 7 Eccli. 2,1 9 cf. Luc. 17,10 14.20 *Marc. 10, 21 et *Matth. 19, 21 18 cf. Matth. 19, 23—24 etc. 23 cf. Act. 5, 1-11 ) [*]( 1 quadragensimo 91 quadragensimum W 2 orsuum Wa.c. ossium IBp.r.g indumentaiT) 3dolorum s orbitates Φp.c.;add. tuaeΣs.l.,D ciu.] unitasal 4 exultaris s exaltarisW, om. 9I quo s 5 ego om.P 6 nec] ne B, om. W subplicantem W supplantabo S 7 que om. B quodpotiusSC conduc (uc in ras. m2) B condecet l\'DP 8 praeparato B 9 temptatione2l seruisW 10 non feci UW Φ debuitD 11 mihis.l.m2I,om.D ob] adIDB adcommodaueras D 12 accepisti s quondam] quod quondam D 13 reimplesseT7 14 iactitabat Ip.c. inquittibiB lSetuendei" 17 quia (a exp.Σ)ΣDΦ se] si W iactabat 2l 18 difficulter ΣD diu. intr. B in regna JM 19 quae] quotque D alarum] ad lucrum 2\'a.c.D subnexos s desiderat la.c.D 20 uende] uene %a.c.; add. omnia SW substancia W 21 omnia B habes B da pauperibus g 22 aliquod s 23 tibi ex omnibus g ob metum] metu g re(sJ.i")seruaueris IDB, legi nequit in U reseruans g nec W et sapph. damn. 21 )

440
et Sapphira — sed d a cuncta pauperibus et fac tibi amicos de iniquo mamona, qui te recipiant in aeterna tabernacula, ut me sequaris, ut dominum mundi in possessione habeas, ut possis canere cum propheta: pars mea dominus, ut uerus Leuita nihil de terrae hereditate possideas.