Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tu uero, filia - iam enim desino ad matrem lo qui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt —, tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit uenter angustus? decem mensibus utero clausa uixistiet uno die in uno cubiculo cum matre non duras? an oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facilius intellegit, testem domesticam fugis?

si uirgo es, quid times diligentem custodiam ? si corrupta, cur non palam nubis ? secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare. neque uero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseueret, sed quod desperem in istius modi copula diuulsionem. alioquin, si ad matrem migraueris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serua, ne perdas.