Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ueniet, ueniet tempus - dies adlabitur, dum ignoras—etiste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta uiros sunt, uel ditiorem repperiet uel iuniorem. tunc te paenitebit consilii tui et taedebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, diuidetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non uereris.

Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic uindicari, ut pecces. magis a te discat filia separari, quam tu ab illa disiungi. habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae; quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas? honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere.