Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
non, ut opinor, obscurum est et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse, quae de illo audierant hi, qui, cum in Christum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant legis, ne per doctrinam Christi uelut sacrilega nec deo mandante conscripta damnari putarentur, quae per Moysen patribus fuerant ministrata. hoc enim de Paulo iactauerant non illi, qui intellegebant, quo animo a Iudaeis fidelibus [*]( 4 *Iohi 5, 46 6 *Act. 21, 20-25 ) [*]( 1 dissensionem $ 2 discend. g descind. i 3 detestante β 4 et mici (sic) crederetis β 6 enim om. g 7 quodaSg 8 xpo t|3 hi omnes] iohannes õ 9 autem-eorum om. $ 11 sunt om. Õ 12 eos circ. eos β 14 audierunt typ.c.m2i 15 te om g 19 omnia g 22 eis $ modi om. $ 23 obs. se typ.c.m2 se obs. g idolis] add. et s.l.m2t) 24 pr. aow. β alt. a om. Õ 25 et aia cobum § 26 cum in om. i in om §, t)a.c.m2 xpo $3 28 dari i 29mosum $ 30 iactauerunt 5 non illi] nonuli ^ qui] quia ^5,t)a.r.(?) a om. õ . )
ipsum enim senserant uehementissimutn gratiae praedicatorem et intentioni eorum maxime aduersum docentem non per illa hominem iustificari, sed per gratiam Iesu Christi, cuius praenuntiandae causa illae umbrae in lege mandatae sunt. et ideo illi inuidiam et persecutionem concitare molientes tamquam inimicum legis mandatorumque diuinorum criminabantur, cuius falsae criminationis inuidiam congruentius deuitare non posset, quam ut ea ipse celebraret, quae damnare tamquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet nec Iudaeos tunc ab eis tamquam a nefariis prohibendos nec gentiles ad ea tamquam ad necessaria conpellendos.