Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
unde illud apud Ionam uirgultum, si in Hebraeo nec hedera est nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur, mallem iam in omnibus Latinis cucurbitam legi. non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.
Satis me, immo fortasse plus quam satis tribus epistulis tuis respondisse arbitror, quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. rescribe, quod uisum fuerit, ad nos uel alios instruendos. dabo autem operam diligentiorem, quantum me adiuuat dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perueniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. fateor enim nec mihi hoc fieri uelle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas.
tamen [*]( 21 cf. Ion. 4, 6 et ep. CXII 22 30 cf. ep. CV 5 fin. ) [*]( 2 noluerint § 7 edisserendo g quod$8 fide$in om. g 10 unius tractatores $ eadem $ 19 preturbemus $ plebs β quorum $ 20 consueuerunt $ 21 unde et$si om.^3 22 cucurbitas Õ 24 in nominibus 5|5 30 pr. te om. õ 31 nec] hęc $ )