Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Porro, si quaeras uel recolas, quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus, inuenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo, quod adserimus, sequeremur, quamquam, sicut paulo ante dixi, tantum modo scripturis canonicis hanc ingenuam debeam seruitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem.

uerum tamen ipse mihi pro his omnibus, immo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. ad ipsum confugio, ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum eius tractatoribus prouoco, ipsum interrogans interpello et requiro in eo, quod scripsit ad Galatas uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem euangelii eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione gentes iudaizare cogebat, utrum uerum scripserit an 3OI [*](4 cf. ep. CXII 4 17 cf. Ambros. in Pauli ep. ad Gal. 2, 11-14 (XVII 349-350 M) cf. Cyprian. ep. LXXI 3 28 cf. Gal. 2, 14. 11 ) [*]( 1 hac re] agri § sum $ 3 ut] quod § u eo om. β si] quod g 6 dicis om. β 7 autem om. β hac β . 10 putes$13 emesenus $ post paulo post$16 quaeris uel recolis t) hic β 17 Ambr. quid noster om. ,õt)i idem $ iaueniens !P 18 quod] quos$20 que $ eas] hes$22 etiam om. β 23 ergo ^5 24 legisse J 25 hos] uos$ 26 quid i sentiant β eius om. g 28 scribit$30 cogebatur § )

415
forte nescio qua dispensatiua falsitate mentitus sit. et audio paulo superius in eiusdem narrationis exordio religiosa uoce mihi clamantem: quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior.

Dent ueniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis et pro suis litteris iuranti quam cuique doctissimo de alienis litteris disputanti. nec dici timeo sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore, quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, uetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea non satanae uersutia decipiendis hominibus, sed dei prouidentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta, nec uere fuerat in errore Iudaeorum, qui non solum nouerat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant gentibus inponenda uel iustificationi quorumque fidelium necessaria.