Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sed, ut dixi, et alia et magna quaestio est — eligat, quod [*](13 = epist. CXII14 14 cf. epist. LVl 3, 2 26 *Iac. 5, 12; cf, Matth. 5, 37 27 Ps. 5, 7 ) [*]( 2 concupiscis ℬ 5qua§ reu. grat. g 6 latius] gratius $ fuerantt) iustificari ℬ 7 poterat Õ 8 facienda SJ5 ceperit õ inceperat t) inciperat$ inciperet t coeperat g llsuntj 16 non om. § 17fiatf nonsitmend. om. ℬ sit] fit g 18 est om. Õ 19 nomen om. i 20 in om. $ 21 libros om. § 24 elegerit $ et in haec õi et in hoc t) etiam haec coni. Goldb. 25 alt. uiri] ueri i 26 non, non] add. ut non sub iudicio decidatis g 27 qui cum] quicunque i 29 sed haec $ alt. et om. õi )
fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem, quia ueritatis dispensator erat, non falsitatis. ac per hoc uerum scripsit uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem euangelii eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret iudaizare. ipse uero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi, quam Paulus, quo fidenter auderent etiam minores maioribus pro defendenda euangelica ueritate salua fraterna caritate resistere.
nam cum satius sit a tenendo itinere in nullo quam in aliquo declinare, multo I est tamen mirabilius et laudabilius libenter accipere corrigentem quam audacter corrigere deuiantem. laus itaque iustae libertatis in Paulo et sanctae humilitatis in Petro, quantum mihi pro modulo meo uidetur, magis fuerat aduersus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi maior occasio, qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter uel suas litteras scribere uel dei sui sacramenta portare.