Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quid quaeris amplius? sed sicut tu simulationem apostolorum ab huius temporis ratione secernis, ita ego Pauli apostoli ueracem tunc in his omnibus conuersationem ab huius temporis quamuis minime simulata caerimoniarum Iudaicarum obseruatione secerno, quoniam tunc fuit adprobanda, nunc detestanda.
ita, quamuis legerimus: lex et prophetae usque ad Iohannem Baptistam et quia propterea quaerebant Iudaei Christum interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo, et quia gratiam pro gratia accepimus et quoniam lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est et per Hieremiam promissum est daturum deum testamentum nouum domui Iuda non secundum testamentum, quod disposuit patribus eorum, non tamen arbitror ipsum dominum fallaciter a parentibus circumcisum.
aut, si hoc propter [*]( 6 cf. ep. CXII 14 17*Luc. 16,16 19 Ioh. 5,18 23 Ioh, 1, 16—17 25 cf. Hier. 38 (31), 31-32 ) [*]( 2 pr. quelibet$3 aut] an g dicere õ illud] illo $ semper om. $ 4 nillius (sic) õ 5 esse sim. ista g ita $ 6 tu] tua § 8 esse et] esset § 9 baratro !p 10 inuolutum $ 11 obs.] add. siue ex Iudaeis siue ex gentibus g 12 quic !p 13 ab om. 3 14 rations decernis ^3 16 iudaicorum $ secerto Ô tumj 17 ita] et$tam § 1susquej us g 20 solum] hic ℬ 21 et om. z 22 alt. gratiam$26 deum] add. et per $ domum ℬ domus 3 dom ha.c. iudae t) iude !p 28 dm §t) circumcidi ℬ )