Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod Paulus utique non cogebat ob hoc illa uetera ueraciter, ubi opus esset, obseruans, ut damnanda non esse monstraret, praedicans tamen instanter non eis, sed reuelata gratia fidei saluos fieri fideles, ne ad ea quemquam uelut necessaria suscipienda conpelleret. sic autem credo apostolum Paulum ueraciter cuncta illa gessisse nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum uel cogo uel sino talia ueraciter celebrare, sicut nec tu, cui uidetur Paulus ea simulasse, cogis istum uel sinis talia simulare.

An uis; ut etiam ego dicam hanc esse summam quaestionis, immo sententiae tuae, ut post euangelium Christi bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum obseruent, ut Paulus in Timotheo et omnes obseruauere Iudaei, dum modo haec simulate ac fallaciter. agant? hoc si ita est, non iam in heresin Hebionis uel eorum, quos uulgo Nazaraeos nuncupant, uel quamlibet aliam ueterem, sed in nescio quam nouam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac uoluntate fallaci.

quodsi respondes, ut te ab hac purges sententia, tunc apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi, qui ex Iudaeis multi crediderant et ea respuenda nondum intellegebant, nunc uero confirmata per tot gentes doctrina gratiae Christianae, confirmata etiam per omnes Christi ecclesias lectione legis et prophetarum, quomodo haec intellegenda, non obseruanda recitentur, quisquis ea simulando agere uoluerit, insanire, cur mihi non licet dicere apostolum Paulum [*]( 3 cf. Gal. 2, 14 13 cf. ep. CXII13,1 ) [*]( 1 Petro tim. g 2 eum] cum § cum eum g uidisse$3 ei qui õ 5 damna g 7 reuelante gratiQ ^ fideles saluos fieri g fieri om. ℬ quamquam g tanquam t) (tan in ras. m2) i uelut del.m2 9 uel$11 istum] secum!p 12 talia] similia ℬ 13 an uis] add. s. 1.1 annuis i 17 obseruare ℬz ac] hac i a. r. hęc ℬ 18 si om. ℬ heresim ℬni hebeonis i ebionis$t) 19 qualibet g nescio in g 20 dilabemur ℬ eo] et$21 preposito ℬ ac] hac ex haec !p respondeas g 23 cred.] add. s. I. m2 minus adhuc tunc 1) et ea-24 conf. ponit post 25 conf. t) 25 xpiana õ etiam] iam 1)p.r. 26 quomodo] quia t)p.c.m2 27recitantr.r ℬ , t)p.c.rn2 28 uideatur ins. i )

408
et alios rectae fidei Christianos tunc illa uetera sacramenta paululum obseruando ueraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis obseruationes a piissimis patribus custoditae tamquam sacrilegia diabolica a posteris detestatae ?