Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sensim proinde atque paulatim feruente sane praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari saluosque fieri, non illis umbris rerum ante futurarum, tunc iam uenientium atque praesentium, ut in illorum Iudaeorum uocatione, quos praesentia carnis domini et apostolica tempora sic inuenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum, hoc ei suffecisse ad commendationem, ut non tamquam detestanda et similis idolatriae uitaretur, ultra uero non haberet progressum, ne putaretur necessaria, tamquam uel ab illa salus esset uel sine illa esse non posset, quod putauerunt heretici, qui, dum uolunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. quorum sententiam mihi cauendam, quamuis in ea numquam fuerim, tamen beniuolentissime admonere dignatus es.

[*]( 9 cf. Rom. 3, 24 27 cf. ep. CXII 13 )[*](3 ut om. i 4 qui] quo g hoc om. 6 legi$7 audebo $ 8 possumus $ diciturt) 9 Christum om. Õ .10 ergo] enim$11 datum 14 necessaria g 15esse§tyi fidei om. ℬ 16 hic ℬ 18 damnum $19 paul.] prolam ℬ sana ç, om. que Õ 21 antea ℬ, za.r.(?) in om. $ 22 illarum §t presenti?$23 apostolicę $ inuenerunt i p. c. hactio consumerentur ℬ 24 eis $ i sufficisse $ Õ non tamq.] nota quam$25 detestandam ^3 26 ulla i a.r. 29eam§ 30 numquam] non $ fuerint ℬ )

407
in cuius sententiae non consensionem, sed simula tionem timore Petrus inciderat, ut de illo Paulus uerissime scriberet, quod eum uidisset non recte ingredientem ad ueritatem euangelii, eique uerissime diceret, quod gentes iudaizare cogebat.

quod Paulus utique non cogebat ob hoc illa uetera ueraciter, ubi opus esset, obseruans, ut damnanda non esse monstraret, praedicans tamen instanter non eis, sed reuelata gratia fidei saluos fieri fideles, ne ad ea quemquam uelut necessaria suscipienda conpelleret. sic autem credo apostolum Paulum ueraciter cuncta illa gessisse nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum uel cogo uel sino talia ueraciter celebrare, sicut nec tu, cui uidetur Paulus ea simulasse, cogis istum uel sinis talia simulare.