Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iam pridem tuae caritati prolixam epistulam misi respondens illi tuae, quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc iam non solum fratrem, uerum etiam collegam meum, misisse te recolis. quae utrum in manus tuas peruenire meruerit, adhuc nescio, nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille, qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem.

hoc solo tenuissimo indicio utcumque conicio legisse te illam epistulam meam. in ea quippe deploraui tantam inter uos extitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaqua uersum eam fama diffuderat, caritas fraterna gaudebat. quod non feci reprehendendo germanitatem tuam, cuius in ea re aliquam culpam me cognouisse non ausim dicere, sed dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua caritate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est.