Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Mirati sumus in opere tuo utilitatem omnium ecclesiarum, ut discant,- qui ignorant, eruditi testimoniis scripturarum, qua debeant ueneratione sancta suscipere et altaris Christi ministerio deseruire sacrosque calices et sancta uelamina et cetera, quae ad cultum dominicae pertinent passionis, non quasi inania et sensu carentia sanctimoniam non habere, sed ex consortio corporis et sanguinis domini eadem, qua <%rpus eius et sanguis, maiestate ueneranda.

Suscipe igitur librum tuum, immo meum et, ut uerius dicam, nostrum; cumque mihi faueris, tuus fautor eris. tibi enim meum sudauit ingenium et facundiam Graecam Latinae linguae uolui paupertate pensare. neque uero, ut diserti interpretes faciunt, uerbum uerbo reddidi nec adnumeraui pecuniam, quam mihi per partes dederas, sed pariter appendi, ut nihil desit ex sensibus, cum aliquid desit ex uerbis.