Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

scripsit enim ille uir in epistulam Pauli ad Galatas quinque proprie uolumina et dec.imum Stromatum suorum librum commatico super explanatione eius sermone conpleuit; tractatus quoque uarius et excerpta, quae uel sola possent sufficere, conposuit.

praetermitto Didymum uidentem meum et Lao dicenum de ecclesia nuper egressum et Ale.xandrum, ueterem hereticum, Eusebium quoque Emisenum et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. e quibus uel si pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur, et, ut simpliciter fatear, legi haec omnia [*]( 5 ) et in mente mea plurima coaceruans accito notario uel mea uel aliena dictaui nec ordinis nec uerborum interdum nec sensuum memor. iam domini misericordiae est, ne per inperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos.