Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ac ne forsitan tibi non crederemus, immo non intellegeremus, quid diceres — frequenter enim in longum sermo protractus caret intellegentia et, dum non sentitur, ab inperitis minus reprehenditur —, inculcas et replicas: hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat ? utique illud, quod sequitur: quod \'ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti\';

deinde, quod post passionem et resurrectionem Christi dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech adhuc putabant uetera sacramenta non ex consuetudine sollemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda, quae tamen si numquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent;

postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tamquam hostes legis persequerentur. hos atque huius modi errores et uitia dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret.