Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur in epistula tua: non ideo Petrum emendauit, quod paternas traditiones obseruaret, quod si facere uellet, nec mendaciter nec incongrue faceret.

iterum dico: episcopus es, ecclesiarum Christi magister; ut probes uerum esse, quod adseris, suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus natum sibi filium circumcidat, qui obseruet sabbata, qui abstineat a cibis, quos deus creauit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarta decima die mensis primi agnum mactet ad uesperam, et, cum hoc feceris, immo non feceris — scio enim te Christianum et [*]( 2 Gal. 5, 4 4 *Gal. 5, 18 8 *Ezech. 20, 25 11 cf. Rom. 7, 12. 14 12 *Gal. 4, 4-5 16 cf. Gal. 3, 25 17 cf. Gal. 4, 7 18 = epist. LXVII 5, 1 24 * I Tim. 4, 3 ) [*](2 interim D 3 in Fõex cet. 4 exciditisFa.c.D excidetis yt,La.c. leosF sanct. spiro F5 autem sunt $ sint autem 5 sunt autem F 8 domino g dicamus SJS 9 quibus] quem D 10 uiuent Mp.c.m2 quod tyFDMB 11 spiritualem B 12 quo g quod g, om. F uen. fid. g 14 pr. factum Fõ natum cet. 15 alt. ut] ut (exp.m2) inF et B 16 fil. deiL reci(ex e)peremur F 17 alt. et g, om. eet. 18 emendabit β, La.c. 21 dico] add. quod tyLDB, M(eras.) quando uelquandoquidem g es om. % 22 probemus F 23 factm est LD circumcidit F 24 qui obs.] quod seruat 5 sa(su g)bbata FlJ sabbatum cet. abst.] add. se l,Mp.c.m% a om. % cibum$26 uesperum F 27 te esseF essete B )

385
rem sacrilegam non esse facturum -, uelis nolis tuam sententiam reprobabis et tunc disces opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere.

ac ne forsitan tibi non crederemus, immo non intellegeremus, quid diceres — frequenter enim in longum sermo protractus caret intellegentia et, dum non sentitur, ab inperitis minus reprehenditur —, inculcas et replicas: hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat ? utique illud, quod sequitur: quod \'ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti\';

deinde, quod post passionem et resurrectionem Christi dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech adhuc putabant uetera sacramenta non ex consuetudine sollemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda, quae tamen si numquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent;

postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tamquam hostes legis persequerentur. hos atque huius modi errores et uitia dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret.

Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum; rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. [*]( 6.9 = epist. LXVII 6, 1-2 9 *Rom. 10,3 13 cf. Ps. 109,4 etc. 18 cf. II Mach. c. 7 22 cf. Phil. 3, 8 ) [*]( 2 disces õ dices ex dicis F scies eet. sua] tuaF 3 aliena F hac !p r.ec forte F 4 quod] aDB,LMa.c. diceremus 5 sermonem F protractur 3 protractatus D 5 intellegentiam tyF dum om. F ab inp. om. g 6 ergo om. LDB,Ma.c. 7habebatD 8 est del. m2 F alt. quod om. F 9 ign. inquit Fz 12 hac $, om. L 13 grato sacr. F gratiae om. § 17 fuisse g 18 infructuosa B machabeis $ 19 fierint (sic) ex fuerit F 21 hostis F persequebantur ep. LXVll 22 huiusce B eius 3 uitia] add. nostra (exp.) F damna (ct. ep. LXVII)] damnum !p dam(p)nare cet. et ut βLDMB 23 arbitratur FL%DMB-tus $ lucri faciat B 25 hic didicimus $B male F 26 \'rursus F ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 25 )

386
obseruationes, inquies, legis, quas more patrio celebrabant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt sine ulla salutis necessitate. quid uelis dicere \'sine ulla salutis necessitate\', non satis intellego. si enim salutem non adferunt, cur obseruantur ? si autem obseruanda sunt, utique salutem adferunt, maxime quae seruata martyres faciunt; non enim obseruarentur, nisi adferrent salutem.