Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scribis ad me in epistula tua: neque enim a me docendus es, quomodo intellegatur, quod idem dicit: \'factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem\', et cetera, quae ibi dicuntur conpassione misericordi, non simulatione fallaci. fit enim tamquam aegrotus, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quem ad modum sibi seruiri uellet, si ipse aegrotaret.