Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

o Paule, et in hoc te rursus interrogo, cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de caerimoniis Iudaeorum, cur obtuleris sacrificia et secundum legem hostiae pro te fuerint immolatae. utique respondebis: \'ne scandalizarentur, qui ex Iudaeis crediderant\'. simulasti ergo Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceres, et hanc ipsam simulationem Iacobus te et ceteri docuere presbyteri.

sed tamen euadere non potuisti; orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno et ab eo missus Caesaream sub custodia militum diligenti, ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem legis occiderent, atque inde Romam perueniens in hospitio, quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et gentibus praedicasti et sententia tua Neronis gladio confirmata est. [*]( 19 cf. I Cor. 9, 20 21 cf. Act, 23, 12-13. 22-24. 28,14. 30-31 ) [*](1 eos circ. tyLDMB circumcidi F 2 fil. suos om. F fil. om. g sec. om. L 4 andierunt tyLDMB 5 fac quod] fiat quaeF 6 e (del.) nobis D 8 et inp. in eos om. F capita sua F scient FõD 10 ambulans tyFL ipse et F 11 postero g posteri $ riore L,Mp-c.m2 -riori D,Ma.c.m2 die] pridie β 12 intr. cum illis g- intrabit $,La.c. annuntias 5 13 pur. dier. F 14 offeretur FBa.c.,L% 15 et F%, Mp.c.m2, om. cet. in om. F rursum Fõ cur om. g 17 pro te host. g fuer (fuerint m2) pro te B 18 responderis F nee D scandalizentur FB credi- derunt LDB,Ma.c. 19 simulas β teergo ^,Mp.c.m2 ergotea 20 te et cet. Fz et cet. te cet. 22 ad cesarem (ex cer seq. ras.) Fm2 custodiam Fa.r.z 23 simulationem L ac exaFhac $ destitutorem D 24 in om. $ hospitium tyFLDB -25 alt. et om. B gent.] add. et iudeis $ )

380

Didicimus, quod propter metum Iudaeorum et Petrus et Paulus aequaliter finxerint legis se praecepta seruare. qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commi- [*](r2) sit ? ego, immo alii ante me exposuerunt causam, quam putauerant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem, ut et apostolorum prudentiam demonstrarent et blasphemantis Porphyrii inpudentiam cohercerent, qui Paulum et Petrum puerili dicit inter se pugnasse certamine, immo exarsisse Paulum inuidia uirtutum Petri et ea scripsisse iactanter, uel quae non fecerit uel, si fecit, procaciter fecerit id in alio reprehendens, quod ipse commiserit. interpretati sunt illi, ut potuerunt; tu quomodo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui ueterum sententiam reprobasti.