Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius gemui, omnino formido. cum enim hominem Christiana caritate flagrantem eaque mihi fidelem amicum factam esse sentio, quicquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi, in quo manet, ut talis sit. deus enim caritas est et, qui manet in caritate, in deo manet; quem si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium.

uerum tamen ex amico intimo factus inimicus quaerat sibi potius, quod fingat astutus, non inueniat, quod prodat iratus. hoc autem unusquisque facile adsequitur non occultando, quod fecerit, sed non faciendo, quod occultari uelit. quod misericordia dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet futuros liberi securique uersentur, aliena peccata sibi commissa non prodant, quae prodi timeant, ipsi nulla committant. cum enim falsum quid a maledico fingitur, aut omnino, [*]( 14 I Ioh. 4, 16 ) [*]( 2 deprecabo ^ 3 arbitrabor βFz2DMCB succensere B succedere F 4ut]autC 5 miror] minor A nosminusg nos] nonõl scire] se$p.c, quam s.l.A, om. L scimur La,Mp.c.m2 sciremur ^ scimus (bisF) cet. 6 karite $ fateor om. FL 7 proficio $ fatigatis β scandala C eo F 8 deum] dum g illi F 9 et om. B in om. £ DM nec om. 31 ne L hac ex ac FL 10 illud om. 31 11 ingemui AB omnino ton A xpianam caritatem F 12 flaglante $ ea quae Aõ1 atque FLtfDM adque C 13 non homo com. s.l.B, om. A 15 manet] add. et deus in eo B 16 quam S facit $ est om. C 18 querens $ fringat g2 19 perdat FL hoc] huius 3. autem iram L 20 occultari Aft1—re cet. 21 quod si g 22 inimicos f,Mp.c.m2 quodlibetjpAFL uersantur (ex-atu z2)Fz2D,Ma.c. 23 commissas F probantj1 timent βLz2DC, MBa.c.m2 timet F comittant A commitant B 24 quid] quidam FLõ2, Ma.r. quiddam C a om. FL )

366
non creditur aut certe integra salute sola fama uexatur; quod autem malam perpetratur, hostis est intimus, etiam si nullius intimi loquacitate aut lite uulgetur.

quapropter quis prudentium non uideat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias consolante conscientia et quem ad modum, uel quod iactitat uel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur ? uerum tamen illum maluerim aliquo modo mitiorem quam te isto modo armatiorem. hoc magnum et triste miraculum est ex amicitiis talibus ad has inimicitias peruenisse. laetum erit et multo maius ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam reuertisse.

CXI. EPISTULA AUGUSTINI AD PRAESIDIUM.

Domino beatissimo et merito uenerando fratri et consacerdoti Praesidio Augustinus in domino salutem.

Sicut praesens rogaui sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et conpresbytero nostro [*]( 7 cf. II Cor. 6, 7 ) [*]( 1 inte integra 31 2 intimi] intimus 32 3 late L quis om. C qui F 4 condam $A quandam FLtfD 5 incredebiliter F 6 iactitat] iactet (ex iactit m2) ut A 7 reputes A 8 qui illum ^aBa.r. 9 te om. F et om. A 10 inim.] amicitias C 11 maius] magis FM inim. om. 31 ad ex et C ) [*]($= Escorialensis & 1. 14 s. VIII—IX. ) [*](A — Berolinensis lat. 11 s. IX. ) [*](F — Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](g = Parisinus 12163 s. IX.. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](Haec epistula est inter Augustini epistulas LXXIV (p. 279 Goldbacher); de titulo) [*]((Jt. adnot. ad epist. LXV II) [*]( 15 dom.] add. et F 17 sicut ex si ut F si con L rogauit Fa.c. commone g 18 ut om. 3 )

367
Hieronymo mittere non graueris. ut autem nouerit caritas tua, quem ad modum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum et mearum ad ipsum et ad me ipsius. quibus lectis pro tua sancta prudentia facile uidebis et modum meum, quem seruandum putaui, et motum eius, quem non frustra timui. aut si ego, quod non debui, uel, quo modo non debui, aliquid scripsi, non ad illum de me, sed ad me ipsum potius fraterna dilectione. mitte sermonem, quo correctus petam, ut ignoscat, si meam culpam ipse cognouero.

CXII. AD AUGUSTINUM.

Domino uere sancto et beatissimo papae Augustino Hieronymus.

Tres simul epistulas, immo libellos, per diaconum Cyprianum tuae dignationis, accepi diuersas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones meorum opusculorum continentes. ad quas si respondere noluero, libri magnitudine opus erit.

tamen conabor, quantum facere possum, modum non egredi epistulae longioris et festinanti fratri moram non facere, qui ante triduum, [*]( 1 mittere om. § non ex con A tuaj uestra D 4 uideas g que F seruabi dum ^ 5 putauit Fa.c. motum] tum § que D timuit Fa.r. 6 debuit Fa.r. uel—debui 3, M in mg. m2, om. cet. uel] aut g 7 alt. ad] a C fraternam 3 8 correptus F, ) [*]($= Escorialensis & 1. 14 s. VIII-IX. ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](I = Parisinus 12163 s. IX., ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX—X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](Haec epistula est inter Augusiini epistulas LXXV (p. 280 Goldbacher); de titulo cf. adnot. ad epist. LXVll) [*]( 12 Dom.-Hier. eras. (seq.: item hieronimi ad augustinum) L, om. B uereo D uero β et] ac g papa D Hier.] add. in xpo salutem 3 13 simus 3 lib.] add. breues %,Bs.l,m2 diaconem B 15 ut] et L opusc. meor. g eorum 3 16 magnitudinis FLD,Ma.c. 17 long. ep. g )

368
quam profecturus erat, a me epistulas flagitauit paene in procinctu haec, qualiacumque sunt, effutire compellar et tumultuario respondere sermone non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate, quae plerumque non in doctrinam, sed in casum uertitur, at fortissimos quoque milites subita bella conturbant et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere.