Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

descendit ad portam fratre, cognatis, affinibus et-quod his maius est — liberis prosequentibus. iam carbasa tendebantur et remorum ductu nauis in altum protrahebatur, paruus Toxotius supplices manus tendebat in litore, Rufina iam nubilis, ut suas expectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat, et tamen siccos oculos tendebat ad caelum pietatem in filios pietate in deum superans. nesciebat matrem, ut Christi probaret ancillam.

torquebantur uiscera et, quasi a suis membris distraheretur, cum dolore pugnabat in eo cunctis admirabilior, quod magnam uinceret caritatem. inter hostium manus et captiuitatis duram necessitatem nihil crudelius est quam parentes a liberis separari; hoc contra iura naturae plena fides patiebatur, immo gaudens animus adpete- Ibat et amorem filiorum maiore in deum amore contemnens in sola [*]( |14 cf. Horat. c. 13,18 ) [*]( ! 1 salamiae ID epyph. a ephyf. K 2 etiam om. a alia (ex-am D) IDB manente aB mente D domu a domo cet. 3 humilitate a,Ka.c. 4 desiderare Ka.c.m2 descendere Ia.c.m2D recogitabat Ip.c.m2 5 pr. non s.l.I 6 memor sed B si s.l.a inconmitata K haeremum a 7 eandemque (n eras.) I 8 et ipsa S eis et] esset D et] ac g 9 nauii gauit g alacriter nauigabat B discendit K 10 lib.] filiis hoc est amantissimis lib.B pros.] add. et clementissimammatrem uincere pietate (piet. uinc. g) cupientibus KB,I in mg. inf. m2 11 tendebatura ictu ducta B in altum nauis B j12 paruus] paulina B tendebant B littore la r.B rufinam (m eras.) I iRuff. g 13 nobilis I spectaret a 14 tamen] add. illa KB,Is.l.m2 siccos ! tendebat (sic ostendebatD) oculos ad caelum (ad cael. oc. D) 2D siccis oculis Ba.c. pr. piet.] quod (s.l.m2) piet. D filiis B alt. piet.] pietatem a,Da.r. |pietas I 15 superabat I nesciebat se IDB Christi se a 16 distrahe- renturJD 17 magna a 18 ostium Ia.c.m2;add. enim s Z.m2D 19 filiis B hoc] hocfrequenteriuuante (exiobentem2) gratia xpi quodam modo r 20 plena} \'propriae r pat.] imperat F appetit r 21 maiorem ra.r.a . amorem ra.r. I contemnit (ex-net m2) r continens a )

312
Eustochio, quae et propositi et nauigationis eius comes erat, adquiescebat.

sulcabat interim nauis mare et cunctis, qui cum ea uehebantur, litora respicientibus illa auersos tenebat oculos, ne uideret, quos sine tormento uidere non poterat. fateor, nulla sic amauit filios, quibus, antequam proficisceretur, cuncta largita est exheredans se in terra, ut hereditatem inueniret in caelo.