Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod cum audisset et ad me retulisset indicans ho-.. minem mihique incubuisset necessitas nequissimae uiperae ac mortiferae bestiae resistendi, de quibus psalmista commemorat dicens: ne tradas bestiis animam confitentem tibi et: increpa, domine, bestiis calami, qui scribentes iniquitatem locuntur contra dominum mendacium et eleuant in excelsum os suum, conueni hominem et orationibus eius, quam decipere nitebatur, breui interrogatione conclusi, utrum crederet futuram resurrectionem mortuorum an non.

qui cum se credere respondisset, intuli: \'eadem resurgunt corpora an altera?\' cum dixisset: \'eadem\', sciscitatus sum: \'in eodem sexu an in altero?\' ad interrogata [*]( 4 *Sap. 9,15 6 *l Cor. 15, 44 17 *Ps. 73,19 18 *Ps. 67, 31 19 cf. Os. 7,13 cf. Ps. 72, 8—9. ) [*]( 1 in alt. a si in alt. cet. sin aliter g 2 aliis D ac] hanc D pr. erit s.l.m2.l\', om. D an] aut g 3 secuntur B tert. et] sed et 2D 4 resurgunt D adgrauata a 5 inhabitatio g cogitantem Ip.c.DB 6 tenua ID tenu a B; add. erunt g 7 resurget .l\'p.c.B surgit K 8 rationabiles KB,Ip.c.m2 9 corpore IDB delabsa a 10 ac] hanc D et g condic. a condit. cet. ut 8.1.m2l, om. D 11 gauderet aD,Ia.c. 12 domus 2a.c.D 13-et] in Σp.c.m2 saeculo del. m2l corpore a corporibus cet. carceri (c/. Neue 81 370 et 11 650) aD carcere KB,.l\' (ex carceri m2) 14 cluderuntur KID rett. a 15 mihi quae a iniquissimae a 17 animas confitentium g 18 bestiis aK-as cet. 19 loqu. KD mendatium KD elebant D tendunt B 20 quam] quibus B 21 futurum B 22 credere se B respondisse B 23 intuli] in tali a resurgunt aD-gent cet. an alt.] in alt. uita D )

341
reticenti et instar colubri huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur: \'quia\', inquam, \'taces, ego mihi pro te respondebo et consequentia inferam. si non resurgit mulier neque masculus, non erit resurrectio mortuorum, quia sexus membra habet, membra totum corpus efficiunt. si autem sexus et membra non fuerint, ubi erit resurrectio corporum, quae sine sexu non constat et membris?

porro, si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum. sed et illud, quod de nuptiis obicis, si eadem membra fuerint, sequi nuptias, a saluatore dissoluitur: erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei; in resurrectione enim mortuorum non nubent neque nubentur, sed erunt similes angelorum. ubi dicitur: non nubent neque nubentur, sexuum diuersitas demonstratur. nemo enim de lapide et ligno dicit: \'non nubent neque nubentur\', quae naturam nubendi non habent, sed de his, qui possunt nubere et Christi gratia ac uirtute non nubant.

quodsi opposueris: \'quomodo ergo erimus similes angelorum, cum inter angelos non sit masculus et femina?\' breuiter ausculta: non substantiam nobis angelorum, sed conuersationem et beatitudinem repromittit, quomodo et Iohannes Baptista, antequam decollaretur, angelus appel-, latus est et omnes sancti ac uirgines dei etiam in isto saeculo uitam in se exprimunt angelorum. quando enim dicitur: eritis similes angelorum, similitudo promittitur, non natura mutatur.