Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Semper uirtutes sequitur inuidia feriuntque summos fulgura montes. mirum, si hoc de hominibus loquar, cum etiam dominus noster pharisaeorum zelo sit crucifixus et omnes sancti aemulos habuerint, in paradiso quoque serpens fuerit, cuius inuidia mors introiu.it in orbem terrarum!
suscitauerat ei dominus Adar Idumaeum, qui eam colafizaret, ne se extolleret, et quasi quodam stimulo carnis saepius admonebat, ne magnitudine uirtutum altius saperet et aliarum uitiis feminarum se in excelso crederet constitutam. ego aiebam liuori esse cedendum et dandum insaniae locum, quod fecisset Iacob in fratre suo Esau et Dauid in pertinacissimo inimicorum Saul, quorum alter Mesopotamiam fugerit, alter se allophylis tradiderit malens hostibus quam inuidiis subiacere.
at illa: \'iuste\', respondebat, \'hoc diceres, si diabolus contra seruos dei et ancillas non ubique pugnaret et ad omnia loca fugientes praecederet, si non sanctorum locorum amore retinerer et Bethleem meam in alia repperire possem parte terrarum. cur enim non patientia liuorem superem? cur non humilitate frangam superbiam et percutienti maxillam alteram offeram [*]( 5 Horat. c. II 10, 11-12 9 Sap. 2, 24 10 cf. III Reg. 11,14 cf. II Cor. 12, 7 14 Gen. 27,41 sqq. 15 cf. I Reg. 19, 9 sqq. 22 cf. Matth. 5,39; Luc. 6, 29 ) [*]( 1 estimaretur DB exęstimaretur (ex eras.) I 2 ac] et B gustum Sa.r.D gustui Ip.r. (postea i del. m2) sint K 3 et si] ut K 4 uintre a totam inpudicitiam (in eras. I) ID 5 semper quidem g 6 fulgora I,Dp.e. mirum a nec mirum cet. loquor B 8 habuerunt D paradyso aD,Ip.c. 9 inuidiam K introibit IDa.e. 10 adar aK ("AdaQ LXX) adad IB adath D cholaf. a colaph. B colof. I coloph. D 11 admoneret Ip.c.m2 12 magnitudo Σa.c.ς raperet g raperetur B 13 liuoris a 14 fec.-15 alter om. a fecerat (erat in ras. m2) D 15 saule (e exi) D alter] add. in g 16fugiretK se s.l.l\', om. a allophilis aDB all(ex al2")ofilis K2 17 inuiiis KID at (a in ras. m2) Dad K resp. iuste g haec g 18 zabulus K domini B ad om. D 19 fug. non g 20 retineret Za.c.D retineretur a detinerer B et] utique facerem si B bethlehem Ip.c.m2 altera (era in ras. m2D) ID repperere K reperire B reperirent (nt exp.) I perire D possim K posse D 21 liuore a 22 maxilla a off. alt. g altera a )
nonne apostoli gloriabantur, quando pro domino sunt passi contumeliam ? nonne ipse saluator humiliauit se formam serui accipiens et factus , oboediens patri usque ad mortem et mortem. crucis, ut nos sua passione seruaret? Iob, nisi certasset et uicisset in proelio, non accepisset coronam in stitiae nec audisset a domino: putas me aliter tibi locutum, quam ut appareres iustus? beati dicuntur in euangelio, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. secura sit conscientia, quod non propter peccata patiamur; et adflictio in saeculo materia praemiorum est.
si quando procacior fuisset inimicus et usque ad uerborum iurgia prosilisset, illud Psalterii decantabat: cum consisteret aduersum me peccator, obmutui et humi- u liatus sum et silui a bonis et rursum: ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiens os suum. et factus sum quasi homo non audiens nec habens in ore suo increpationes.
in temptationibus Deuteronomii uerba uoluebat: temptat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis dominum deum uestrum de toto corde uestro et de tota anima uestra.
in tribulationibus et angustiis Isaiae replicabat eloquia: qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem expectate, spem super spem, adhuc pusillum et adhuc pusillum, propter malitiam labiorum, propter linguam alien am et [*]( 1 *Rom. 12, 21 3 cf. Phil. 2, 7-8 6 *Hiob 40, 3 8 Matth. 5,10 12 *Ps. 38, 2-3 14 *Ps. 37, 14-15 18 *Deut. 13, 3 22 *Esai. 28, 9—11 ) [*]( 1 malam aK, om. IDB paulo apostolo B apostolo paulo g bono] bonum K 2 contumelia a 3 factus est g 5 saluaretID iob (non hiob) codd. 6 putes; ne B 7 loco tibi g app(ex ap I)ares ID pareres K 9 scit g 10 patimur K,Ia.c. 11 percautior D; add. uultu B 13 aduersus (alt. s s.l.K) KD et humiliatus sum om. alD 14 siluit D a om. D rursus g quasi] tamquam B 16 quasi] sicuta quasi(exp.)sicutB 17 nec] etnong 18 deutor. K deutheuronomii a reuoluebat B 19 diligatis IB 21 isaiae a isaya B esaiae KID (c/. p. 322, 5) 22 a om. K lacte et B 24 spectate Ia.c.m2D adhuc pus. et adhuc pus. B adhuc pus. cet. 26 alienam KB malignam cet. et in scriptura D : - )