Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Semper uirtutes sequitur inuidia feriuntque summos fulgura montes. mirum, si hoc de hominibus loquar, cum etiam dominus noster pharisaeorum zelo sit crucifixus et omnes sancti aemulos habuerint, in paradiso quoque serpens fuerit, cuius inuidia mors introiu.it in orbem terrarum!

suscitauerat ei dominus Adar Idumaeum, qui eam colafizaret, ne se extolleret, et quasi quodam stimulo carnis saepius admonebat, ne magnitudine uirtutum altius saperet et aliarum uitiis feminarum se in excelso crederet constitutam. ego aiebam liuori esse cedendum et dandum insaniae locum, quod fecisset Iacob in fratre suo Esau et Dauid in pertinacissimo inimicorum Saul, quorum alter Mesopotamiam fugerit, alter se allophylis tradiderit malens hostibus quam inuidiis subiacere.

at illa: \'iuste\', respondebat, \'hoc diceres, si diabolus contra seruos dei et ancillas non ubique pugnaret et ad omnia loca fugientes praecederet, si non sanctorum locorum amore retinerer et Bethleem meam in alia repperire possem parte terrarum. cur enim non patientia liuorem superem? cur non humilitate frangam superbiam et percutienti maxillam alteram offeram [*]( 5 Horat. c. II 10, 11-12 9 Sap. 2, 24 10 cf. III Reg. 11,14 cf. II Cor. 12, 7 14 Gen. 27,41 sqq. 15 cf. I Reg. 19, 9 sqq. 22 cf. Matth. 5,39; Luc. 6, 29 ) [*]( 1 estimaretur DB exęstimaretur (ex eras.) I 2 ac] et B gustum Sa.r.D gustui Ip.r. (postea i del. m2) sint K 3 et si] ut K 4 uintre a totam inpudicitiam (in eras. I) ID 5 semper quidem g 6 fulgora I,Dp.e. mirum a nec mirum cet. loquor B 8 habuerunt D paradyso aD,Ip.c. 9 inuidiam K introibit IDa.e. 10 adar aK ("AdaQ LXX) adad IB adath D cholaf. a colaph. B colof. I coloph. D 11 admoneret Ip.c.m2 12 magnitudo Σa.c.ς raperet g raperetur B 13 liuoris a 14 fec.-15 alter om. a fecerat (erat in ras. m2) D 15 saule (e exi) D alter] add. in g 16fugiretK se s.l.l\', om. a allophilis aDB all(ex al2")ofilis K2 17 inuiiis KID at (a in ras. m2) Dad K resp. iuste g haec g 18 zabulus K domini B ad om. D 19 fug. non g 20 retineret Za.c.D retineretur a detinerer B et] utique facerem si B bethlehem Ip.c.m2 altera (era in ras. m2D) ID repperere K reperire B reperirent (nt exp.) I perire D possim K posse D 21 liuore a 22 maxilla a off. alt. g altera a )

330
malam dicente Paulo: uincite in bono malum ?