Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ego, misera atque peLcatrix, digna sum iudicata deosculari praesepe, in quo dominus paruulus uagiit, orare in spelunca, in qua uirgo puerpera deum fudit infantem ? haec requies mea, quia domini mei patria est.hic habitabo, quoniam saluator elegit eam. paraui lucernam Christo meo. anima mea illi uiuet et semen meum seruiet ipsi\'.

haut procul inde descendit ad turrem Ader, id est 'gregi\', iuxta quam Iacob pauit greges suos et pastores nocte uigilantes audire meruerunt: gloria in excelsis deo et super terram Paxho mini- m bus bonae uoluntatis. dumque seruant oues, inuenerunt agnum dei puro et mundissimo uellere, quod in ariditate totius terrae caelesti rore conplutum est et cuius sanguis tulit peccata mundi et exterminatorem Aegypti litus fugauit in postibus.I

Statimque concito gradu coepit per uiam ueterem pergere,I -<quae ducit Gazam, ad potentiam uel diuitias dei, et tacita secum uoluere, quomodo eunuchus Aethiops gentium populos praefigurans 2 mutauerit pellem suam et, dum uetus relegit instrumentum, fontem [*](3 *Ps. 131, 7 6 cf. Luc. 2, 7 9 Ps. 131,17 Ps. 21, 31 11 cf. Gen. .35, 21 et Onom. s. 3, 7; 23, 29; 101, 9 12 *Luc. 2,14 15 cf. loh. 1, 29 cf. Iudd. 6, 37-38 16 cf. Ioh. 1, 29 17 cf. Ex. 12,7.13. 22-23 19 cf. \'Onom. s. 6,27; 22,18; 27,24; 32,23; 51,24; 69,13 20 cf. Act. 8,27—39 21 cf. Bier. 13, 23 ) [*]( 1 zoth KB zob uel gob a zop ID zo g sermo de K ebraicus Ba.c.; add. est IDB te] a ∑ 2 AYCHN a AYTHN K aythn (s.l. afa) B astin D asinon I sed] si B 3 aston ID arthon (s.l. afron) B 4 tabernacula K -culo a -culum cet. adorauimus a 5 ego o ∑ 6 deoculare Ia.c. in quo] ubi B uag. paru. B 7 uagit I,Da.c. dominum ID 8 est] eius D ■ * 10 ipsi] illi Khaud I (ex aut) B 11 turrim s adae a gregis] regis a,Ka.c.m2 13 in terra I 14 cumque seruarent a 15hereditate D 16 conplutum Kp.cm2B oConpletum cet. sanguinis KDa.c.m2 17 litis Kp.c.m2 sanguine linitis B in post. fug. g 19 gaiam K ad gazam B pot.] pontiam KD,Ia.c. uel] add.. ad KB,Is.l.m2 diuitiis D dei] xpi B 20 uolueret (mut. in uoluens m3) D aetJhyopsa etyops B populos ς -lus a Ka c.m2 -lum cet. 21 releget aI religit K relegerat (rat s.l.) I, om. D frontem B t )

319
repperit euangelii. atque inde ad dexteram transit.

a Bethsur uenit Eschol, quae m botruum uertitur. unde in testimonium terrae fertilissimae et typum eius, qui dicit: torcular calcaui solus et de gentibus uir non fuit mecum, exploratores botruum mirae magnitudinis portauerunt.

nec post longum spatium intrauit Sarrae cellulas uidens incunabula Isaac et uestigia quercus Abraham, sub qua uidit diem Christi et laetatus est. atque inde consurgens ascendit Chebron, haec est Chariatharbe, id est \'oppiduni uirorum quattuor\', Abraham, Isaac et Iacob et Adam magni, quem ibi conditum iuxta librum Hiesu Hebraei autumant, licet plerique Chaleb quartum putent, cuius ex latere memoria demonstratur.

noluit pergere ad Chariath-sepher, id est uinculum litterarum , quia contemnens occidentem litteram reppererat spiritum uiuificantem. magisque mirabatur superiores et inferiores aquas, quas Gothonihel, filius Iephone Cenez, pro australi terra et arida possessione susceperat et quarum ductu siccos prioris instrumenti agros faciebat inriguos, ut redemptionem ueterum peccatorum in aquis baptismi repperirent.