Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

placeat ei comes non compta atque formonsa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur, sed grauis, pallens, sordidata, subtristis. praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae uirgo ueterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium uespertinum. sic dies transeat, sic nox inueniat laborantem. orationi lectio, lectioni succedat oratio. breue uidebitur tempus, quod tantis operum uarietatibus occupatur.

Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina.pollice ducere. spernat bombycum [*]( 3 cf. Quintilianus, i. 0.11,13 os tenerum] cf. Horat. epist. II1,126 ) [*]( 1 cot. pensum B script.] de scripturarum floribus (flor. s.l.Σ) ΣD certum] carptum g et discat I discat g gregorum K 2 numeros ex numerus I et om. g quae] cui D 4 patribus ΚΨa.c. sordidatus D 5 miretur] imitetur ID (c/. p. 304, 6) alt. in si.93, om. ID patri-D 7 doceri S3B uiola I uiolaZ) 8 lilium ID nusquam IB 11 sollempnes B solemnes KI 12 transuerso quidem ungue 2D ancillis DB 13 tuis S3 susurret B 14 omne D comta D 15 formosa Σp.r.DΨΒ lasciua (s.l.m2 formonsa) 58 A guttere K 16 sord. pall. B pauens lIJ 18 orationes ID consurge D I himnos K ymnos ID imnos B 19 hora ex ora 2 chora (c eras.) B oratio ΚΨ stare in acie quasi bell. xpi D aciem K 21 orationi ex orationem S3 lectio M om. (s.l.m2 liccio) K lectioni ex lectio 93, ex lectionis T 22 operum] dierum l\'D : 23 et om. B poni D in gremio] ingenio Ka.c. lP in s.1.2 24 calathum y Σp.c.B police Σp.r.Ba.c.D bombicum .Ep.c.B bombiiscum (is eras.) K bumbicum I..c.D bombos cum lP Ji )

301
telas, Serum uellera et aurum in fila lentescens. talia uestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora uestita nudentur. cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi. et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere.

displicent mihi in teneris uel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma uitantur. experimento didici asellum in uia, cum lassus fuerit, diuerticula quaerere. faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aues et fumantes turtures uorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri uires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis.