Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam uouisti, quam conceperis; ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet. qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si neglegens fuerit, punietur!

Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud deum et homines, pergat cum parentibus ad templum ueri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi repperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem.

imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia uirum, quem non solebat, aspexit. aemuletur eam, de qua dicitur: omnis gloria filiae regis ab intus; loquatur et ipsa electo caritatis iaculo uulnerata: introduxit me rex in cubiculum suum.