Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna sterilitatem alui fecunditate mutauit, tu luctuosam fecunditatem uitalibus liberis conmutasti. fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti. ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultauit et lusit. audiebat enim per os uirginis uerba domini pertonantis et de utero matris in occursum eius gestiebat erumpere.

igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in templo, Iohannes in solitudine praeparatur. ille sacro crine uenerabilis est, uinum et siceram non bibit, adhuc paruulus cum deo sermocinatur; hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, lucustis alitur et melle siluestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis uestitus exuuiis.

Sic erudienda est anima, quae futura est templum domini. nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem dei [*](5 cf. I Reg. 1,1-20 8 cf. Ex. 13, 2.12—13 9 cf. I Reg. 1, 1-20 cf. Iudd. c. 13 cf. Luc. 1, 41—44 13 cf. I Reg. 2,11. 3,1 cf. Luc. 1, 80 14 cf. I Reg. 1,11 cf. Num. 6, 3 15 cf. I Reg. 3,4—21 16 cf. Matth. 3, 4 Marc. 1, 6. ) [*]( 1 erat s.l.mZB2 est 58 inuitatus ψ initiato ID 2 senn. ad te I ad _te] ante B1 instituere I1SDB paululam S3p.c.m2fia paulam cet. 3 xpin \'Pp.c.m2 in xpo IDB1 cons. est B2 consecuta Ka.c.m2P 4 uotis] uouisti JDB1 concepisti g aliquem P 5 prophetaribus D sterelitatem ΣΒa.c.B1 aluit DB1,B*a.r. fecunditatem Ia.r.B 6 lactuosam Ip.c.D libris KBza.c., P 7 faetum 293 fetum DB 8 credidisti D 9 natus est s samuhel 2S3D sam(p s.l.)son est D iohannis K prof. K baptista g exult. ad intr. mariae KP 10 uerba (uerbum I) dom. per os (hos Bl) uirg. IDB1 hos B 11 ei g 12 promissione B 13 institucione K samuhel ZS&D nutritus D 14 solitudine B* uen. — p. 303, 10 Hilarii li-exeiderunt in B1 15 sicera K domino ΣDΨ16 lucustis K,^sa.c. locustis cet. et] ac g mel Ka.c.DΨ siluestr(a exp. K)e KDP 17 tipum KB predicat ac I praedicatae Kp.c.%3 praedicate et (exp.) B praedicante D praedicandae s uestitus scripsi uestitur êvdd. 18 exubiis %$a.c.D excubiis (c eras.) I 19 dei 93DB )

294
pertinet. turpia uerba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur. procul sit aetas lasciua puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod male didicerint, peius doceant.

fiant ei litterae uel buxeae uel eburneae et suis nominibus appellentur. ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et uisu nouerit.