Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: et in malitia eorum disperdet eos. in Graeco dicitis non esse praepositionem \'in\', sed legi: malitia meorum disperdet. sciendum autem, quod et in Hebraeo et in cunctis interpretibus positum sit: in malitia eorum disperdet eos. si autem uoluerimus legere: malitiam eorum disperdet, id, quod in Septuaginta sequitur in fine uersiculi \'eos\', et superfluum erit et uitiosum.