Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Octogesimo nono: a saeculo et usque in saeculum tues, deus. et dicitis,. quod in Graeco non sit \'deus\'. quod apud eos deesse manifestum est. nam est in Hebraico et omnes alii interpretes et Septuaginta similiter transtulerunt: ἀπὸtovalcbvogaalecogtovalcbvogav et, o ϑεός, quod Hebraice dicitur: meolam ad olam ath he!.

\' m eodem: quoniam superuenit mansuetudo et corripiemur. in Graeco uos dicitis inuenisse: mansuetudo supernos. sed et hoc superfluum est.

Nonagesimo: dicet domino: susceptor meus es tu. et dicitis, quod in Graeco \'es\' non habeat. ego uobis amplius dicam, quod apud Hebraeos nec \'es\' habeat nec \'tu\', sed apud Septuaginta et apud Latinos pro εὐϕωvια et uerborum consequentia positum sit.

Nonagesimo tertio: beatus homo, quem tu erudieris, domine. dicitis in Graeco non esse \'tu\'. et uerum est, sed apud Latinos propter εὐϕωvιαv positum. si enim dicamus: \'beatus homo, quem erudieris, domine\', conpositionis elegantiam non habebit. et quando dicitur \'domine\' et apostrofa fit [*](7 Ps. 89, 2 12 Ps. 89, 10 14 *Ps. 89,10 16 Ps. 90, 2 21 Ps. 93, 12 ) [*]( 1 dispex. AP.sra.c. et-dux. om. p 2 sumus] sunt p; add. id est contempsisti p nisi om. p 3 putasti p (iispex. AQa.c.,ro dis(s exp. P)sert. APgo disertismum r 4 annulasti (sic) 0 5 et-possunt om. o 7 in oLXXX.oVIIII. psalmo o de .oLXXX.oIX- 0 et om. APQftro 9 deestO esse s alt. est scripsi et codd. in om. p hebraicum AQro, Pp.c. hebraicam p; add. habet 3 habetur s.l.m2Q 10 simili o, om. p 11 KAl ex Al m2A, om. PpfO ó ϑεός om. Q 6 om. o ad] od A mad p 12 ath] ate 0 el p in eodem om. p quodp 13 supuenit ex subuenit P mans.om.O 13 et-14 mans. om. p 14 uos dicitis inuenisse (inuenisse in mg. m2) Q esse dic. 0 uos dic. cet. 000 inu. uos dic. g 16 in -XC. psalmo o de XC\' 0 21 XCIII. APQ in tXCjIIL psalmo o de iXCJII - 0 erudies I e. 0 24 quem tu (tu exp.) P quem**! erudies AQr, f (s.Z.m2alerudieris) 25habetp apostropha Q3 adpostremumo )

278
ad dominum, nihil nocet sensui, si ponatur et \'tu\'.

in eodem: et in malitia eorum disperdet eos. in Graeco dicitis non esse praepositionem \'in\', sed legi: malitia meorum disperdet. sciendum autem, quod et in Hebraeo et in cunctis interpretibus positum sit: in malitia eorum disperdet eos. si autem uoluerimus legere: malitiam eorum disperdet, id, quod in Septuaginta sequitur in fine uersiculi \'eos\', et superfluum erit et uitiosum.

Nonagesimo septimo: recordatus est misericordiae suae. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: misericordiae suae Iacob; sed hic \'Iacob\' nomen superfluum est.