Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: misericordia et ueritas obuiauerunt sibi. et dicitis, quod in Graeco \'sibi\' non habeat. nec in Hebraeo habet et apud Septuaginta obelo praenotatum est, quae signa dum per scriptorum neglegentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur. sin autem non fuerit additum \'sibi\', misericordia et ueritas non sibi, sed alii occurrisse credentur nec iustitia et pax sibi dedisse osculum, sed alteri. [*]( 5 Ps. 83, 7 10 Ps. 84, 2 21 Ps. 84, 11 27 cf. Ps. 84,11 ) [*]( 1 ut] et Q dicimus APQro diceremus 0 reprehenditur p 2 alt. cui] cuius p 4 consequi 0 ni r 5 uitauerimus g 6 quo] eo 0 in Graeco om. p script. om. 0 8 est om. o 9 est de sensu mut. g elegantia o o\' 00- 10 in ■LXXX.IIII-psalmo o de-LXXX-IIII-0 dom.] d o 11 tuam om. Aa.c.m2PQ$ro eo] quop 13 latino QO contentiosa p 14dom.]do tua om. A 18 quaereturQp.c.m2 quare om. el s.l.m2 cur Q 20 ut om. o sit .800 in sensum o 24 oboelo APQ est om. AP 26 si.8 tibi p 27 creduntur ex credantur m2\'Q 28 oscultum P ) [*]( 18* )

276

Octogesimo quinto: et non proposuerunt te in conspectu suo. et dicitis, quod in uestro codice \'te\' non habeat. addite \'te\' et emendato errore librarii uestrum quoque errorem emendabitis.

in eodem: et tu, domine deus, miserator et misericors. in Graeco inuenisse uos dicitis: et tu, domine deus meus, quod superfluum est; \'meus\' enim nec in Hebraeo habetur nec in Septuaginta.

Octogesimo octauo: magnus et horrendus. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis ϕοβεϱός, quod significat \'terribilis, timendus, formidandus\'. ego puto in id ipsum significari et \'horrendum\' — non, ut uulgus existimat, despiciendum et squalidum — secundum illud:

  1. mihi frigidus horror
  2. membra quatit
et:
  1. horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent
et:
  1. monstrum horrendum,
  2. ingens
et multa his similia.

in eodem: tunc locutus es in uisione sanctis tuis. pro quo in Graeco filiis tuis inuenisse uos dicitis. sed sciendum, quod in Hebraeo \'laasidach\' habet, quod omnes τοῖς ὁσίοις, id- est \'sanctis tuis\', transtulerunt et sola sexta editio prophetis tuis interpretata est sensum magis quam uerbum exprimens; et in κοινῇ tantum pro sanctis filios repperi.

in eodem: tu uero reppulisti et respexisti. pro quo in Graeco ἐξουδένωσας inuenisse uos dicitis. unius litterae mutatio quantum [*]( 1 Ps. 85, 14 4 Ps. 85, 15 5 *Ps. 85,15 8 *Ps. 88, 8 9 Ps. 88, 8 13 Verg. Aen. III 29-30 16 Verg. Aen. II 755 18 Verg. Aen. III 658 19 Ps. 88, 20 20. 23 *Ps. 88, 20 25 *Ps. 88, 39 ) [*]( 1 in oLXXX. oV. psalmo o de . oLXXX.oV. 0 2 te non habeat te P 3 addite (ex addi) ergo 0 emendabitis p errorem Aa.c.p uestri p quoque- Jj o 0■ 4 emend. om. p 5misericrosP uosinu. Q, p (add. nos eras.) 8 in LXXX-VIIIo 0 psalmo 0 de iLXXXiVIII* 0 10 et tim. p in om. 00 significare g ™ 11 non ut] nouit p estimat pO desp. Pp.c.QpoO disp. cet. 13 frigus PQro 20 inu. uos dic. fil. tuis 0 inu. fil. tuis uos dic. r 21 laac idach 3 lazas idach Q habeatp TOYC YIOYG 3 TOIC YIOIC p (cf. LXX) 24uerbap 25IiOINCOo non tanto p repperiri p despexisti Qa.c.m2p d. 0 . 27 mut. litt. p )

277
uobis fecit errorem! non enim \'respexisti\', sed \'despexisti et pro nihilo duxisti\' interpretati sumus. nisi forte ̓εξουδέvωσαςnon putatis transferendum \'despexisti\', sed secundum disertissimum istius temporis interpretem \'adnihilasti\' uel \'adnullasti\' uel \'nullificasti\' et si qua alia possunt inueniri apud inperitos portenta uerborum.

Octogesimo nono: a saeculo et usque in saeculum tues, deus. et dicitis,. quod in Graeco non sit \'deus\'. quod apud eos deesse manifestum est. nam est in Hebraico et omnes alii interpretes et Septuaginta similiter transtulerunt: ἀπὸtovalcbvogaalecogtovalcbvogav et, o ϑεός, quod Hebraice dicitur: meolam ad olam ath he!.