Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

m eodem: beatus uir, cuius est auxilium abs te. in Graeco inuenisse uos dicitis: cui est auxilium eius abs [*]( 8 *Ps. 79, 10 12 Ps. 82,13 17 *Ps. 83, 3 19 Ps. 83, 3 24 Ps. 83, 6 25 *Ps. 83, 6 ) [*]( 1 custodia AQro c. 0 sig] (OC APpro OS 0 2 pot. al. p 3 speculum o sacrorum APa.c., QQpr satorum g 4 consueuerunt PQQO ut de] unde Aa.c. m2P tugurriunculum 0 tuguriolum g 5 laichin 0 liin g 6 AI60PI0N 3 et] uel0 7 tumulum pO 8 in ,oLXX. oVIIII. psalmo 0 de oLXX, oIX. 0 eius om. PO 10pr. etom. 0 mirorom. p 11 fals. nescio p 12.LXXXVII- A in .oLXXX-oIIs psalmo ode -oLXXX-oII- 0 13 scriptum om. A 14 EAYTOYC Ϩ ENENAYTOIG p 15 enim om. 0 17 in «LXXXJII- psalmo o de 0 0 •LXXXsIII; 0 19 et in hoc p hoc] illa 0 20 et cor g 21 pariter et (et del. AQ) APQ 22 ineptas APr, Qa.c.m2 24 cui Aro in Graeco- 25 abs te in mg. m2 Q, om. p 25 eius] ei APr )

275
te; quod quia nos in Latina interpretatione uitauimus, ut dicitis, reprehendimur. cui enim non pateat, quod, si dicere uoluerimus: cui est auxilium eius, apertissimum uitium sit et, quando praecesserit \'cui\', sequi non debeat \'eius\' ? nisi forte uitii arguimur, quod uitauimus uitium. in eodem: in ualle lacrimarum.

pro quo dicitis in Graeco scriptum esse κλαυθμῶνος, id est \'plorationis\', ted, siue ploratum siue planctum siue fletum siue lacrimas dixerimus, unus est sensus. et nos hoc sequimur, ut, ubi nulla de sensu est inmutatio, Latini sermonis elegantiam conseruemus.

Octogesimo quarto: benedixisti, domine, terram tuam. pro eo, quod est \'benedixisti\', in Graeco scriptum dicitis εὐδόκησας. et quaeritis, quomodo hoc uerbum exprimi debeat in Latinum. si contentiose uerba scrutamur et syllabas, possumus dicere: \'bene placuit, domine, terra tua\' et, dum uerba sequimur, sensus ordinem perdimus. aut certe addendum est aliquid, ut eloquii ordo seruetur, et dicendum: \'conplacuit tibi, domine, terra tua\'. quod si fecerimus, rursum a nobis quaeritur, quare addiderimus \'tibi\', cum nec in Graeco sit nec in Hebraeo. eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, ut, ubi non fit damnum in sensu, linguae, in quam transferimus, εὐφωνία et proprietas conseruetur.